Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.999 » Pag 196 - 198

6.999
196
198

196
+ In nomine domini Vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimarii
glorioso princeps, et quarto anno principatus eius capue, et ducatus illius amalfi, et tertio
anno ducatus eius sirrentu, quam et primo anno istorum principatuum et ducatuum domni
gisulfi eius filii eximii principi et duci, mense iunius, decima indictione. Nos sico et petri,
germani et filii quondam godeni, Clarefacimus, quoniam nobis est pertinens abere rebus
a foras hanc salernitanam civitatem propinquo ecclesia sancti viti ubi andrelle dicitur,
que est terra cum arbustis vitatis, et est per as fines et mensuras: Ab oriente fine
media sepe que discernit ad arcaturia, unde decurrit aqua ad molina sancti georgii, inde
sunt passi quadraginta duo et medium passum: A meridie similiter fine media sepe mensurata
ab intus ipsa rebus, et inde sunt passi viginti et tres: Ab occidente fine nostraque
germani quod nobis reserbavimus, et inde sunt passi quadraginta A septemtrione
fine mansoni et leoni comitibus filii quondam mansoni castaldi, et inde sunt passi triginta
quadtuor. Totum mensuratum ad passo iusto. Haec vero predicta rebus per supradictas fines
et mensuras congruum est nobis iamdictis germanis inclitum illut commutationis ordine
197
dare ipsorum mansoni et leoni comitibus; et ideo nos iamdicti sico et perus, sicut
nobis congruum est, bona nostra boluntate per hanc cartulam Coram presentia amati iudici
commutationis hordine tradidimus vobis exdictis germanis comitibus tota et inclita
ipsa rebus per supradictas fines et mensuras, cum vice de via sua et omnia intro se abentibus
omnibusque suis pertinentiis, ad securiter et firmiter amodo et semper nos et nostris
eredibus supradicta nostra traditione vobis abendum et omnia inde faciendum quod
bolueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus requisitione. Et pro confirmandam
hanc nostra commutatione recepimus a vos predictis germanis comitibus per aliam cartulam,
quam aput nos retinemus scriptam, de alia rebus nostra ibique propinquo in ipso
loco, que est terra cum arbusto et vacibo uno teniente per as fines et mensuras: A meridie
fine predicta rebus nostra quod nobis reserbabimus, sunt inde passi viginti quadtuor:
Ab oriente fine vestraque germani comitibus, et inde sunt passi quadraginta et duo et
medium passum: A septemtrione similiter fine vestraque germani comitibus, et inde sunt
passi triginta quadtuor: Ab occidente fine via, inde sunt passi quadraginta, mensurati ad
iusto passo. Haec autem predicta rebus per supradictas posteriores fines et mensuras a
vos iamdictis germanis comitibus recepimus cum vice de via sua et cum omnia intro se
abentibus et omnibus suis pertinentiis, ad faciendum inde omnia que nobis et ad nostris
eredibus placuerint. Unde per convenientiam guadia vobis prenominatis germani dedimus,
et fideiussore vobis posuimus adelferi comes filius quondam risandi; et per ipsa guadia obligabimus
nos et nostris eredibus amodo et semper defensandum vobis et ad vestris eredibus
tota et inclita supradicta rebus per supradictas fines et mensuras, quod superius vobis
commutationis ordine tradidimus cum vice de via sua da omnes homines. Et quando
vos iamdicti germani comitibus et vestris eredibus de supradicta nostra traditione defensores
essere bolueritis, licentiam et potestatem abeatis in omnibus inde causare et finem
facere, qualiter volueritis, cum omnes muniminas et rationes, quas inde ostendere bolueritis.
Et si taliter omnia, qualiter superius legitur, nos et nostris eredibus vobis predictis
germanis comitibus et ad vestris eredibus non adimpleberimus, et illut, quod superius legitur,
vel exinde remobere aut contrare quesierimus, vel si qualiscumque causationes vobis et
ad vestris eredibus exinde emiserimus, per ipsa guadia componere obligavimus nos iamdicti
sico et petrus et nostris eredibus, vobis prenominatis mansoni et leoni comitibus, quam
et ad vestris eredibus, centum auri solidos constantinianos, et omnia suprascripta, qualiter
superius legitur, nos et nostris eredibus vobis et ad vestris eredibus adimpleamus. Et pro
cognita causa mensurabimus illut quod nobis reserbabimus, ubi superius posuimus fines
nostras, et est da parte meridie incipiente ab ipsa via que est ab ipsa pars occidentis, et
198
pergente in parte orientis usque ad illut quod vobis predictis comitibus superius tradidimus,
inde sunt passi viginti tres: A septemtrione fine illut, quod nobis superius in commutationem
tradidistis, incipientem ad ipsa via mensuratum in ipsa pars orientis per ipsa
fine similiter usque ad illut, quod superius vobis suprascriptis comitibus tradidimus, et
est inde passi viginti sex mensuratum ad supradictum passum. et taliter scribere rogavimus
te iohannes scriba.
+ Ego qui supra amatus iudex.
Torna all'inizio