Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.905 » Pag 54 - 55

6.905
54
55

54
In nomine domini octabo decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, filii domni guaimari, mense ianuarius, quarta indictione. Ideoque ego leo, qui
fuit de amalfi qui sum modo commanente in cibitate salerno, eo quod ante subscripti
idoneis hominibus, sicut mihi congruum est, mea bona boluntate per anc cartulam trado
adque confirmo tibi nominata marenda filia qui est uxore costantini, qui est genero meus,
inclita tertiam partem de terra mea cum binea de locum fonti, ubi floscetole dicitur, et
inclita tertiam partem de terra cum silba de ipso locum, ad securiter et firmiter ipsa filia
mea et eius eredes ipsa tradictio, qualiter super legitur, abendum, dominandum, possidendum,
omnia exinde faciendum que bolueritis, asque omni mea vel de..... eredes mea
contrarietatem vel requisitionem. de qua obligo me iamdictus leo et, alios meos eredes
defensandum tibi iamdicte alie mee et ad tuos eredes inclita supradicta mea tradictione,
cum omnia ad se pertinentibus et cum bice de bia sua da illi ominibus et partibus, qui
pro mea parte et datum quodcumque causationes inde nobis preposuerit: de alii bero hominibus
et partibus per vos ipsis illut nobis defensetis, qualiter bolueritis; et si taliter
omnia suprascripta per supradicto ordine tibi tuique eredibus non adimpleberimus et de
suprascripta aliquit contradisserimus, per bona combenientia componere obligo me et alios
meos eredes tibi iamdicte marende tuique eredibus triginta auri solidos constantinos, et
omnia suprascripta vobis adimpleamus, sicut superius legitur. verumtamen memoramus,
et tradidit iterum tibi iamdicte marende inclita tertiam partem de terra cum cannietum
55
de ipso locum per supradicta obligata pena, et taliter scribere rogabimus te iaquintus
notarius, actum salerno.
+ Ego alderissi notarius me subscribsi
+ Ego romoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio