|
267
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principihus, mense iulius secunda indictione. memoratorium
268
factu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes
per bona combenientia, una mecum adesset landoarius comes adbocator et unus de dominii ipsius
ecclesie, tradidimus iohanni filio sellicti et madelmi filio lanfranci una pecia de terra bacua,
quod pars ipsius ecclesie abet in locum apus monte ubi proprio mariliano dicitur, per ec finis et
mensuria: de super capite fine bia publica, sunt inde passos quadraginta octo: a pars orientis
fine predicte ecclesie, sunt inde passos centum septem: a pars meridie similiter fine predicte
ecclesie, sicut fiubio de saltera discernit, sunt exinde passos quadraginta sex: a pars occidentis
similiter fine predicte ecclesie, sunt exinde passos centum septem, totum mensuratum ad iusto
passum omini. ec vero predicta pecia de terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria
ipsa percurrit, tota et inclita illut ei ad pastenandum arbustum tradidimus. Unde pro taliter guadia
nobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsis tali ordine, ut amodo et usque duodecim
anni completi licead illis et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, predicta pecia de
terra per supradicte finis et mensurie sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sue
utilitatis ibidem facerent, et totum illut pastenare arbustum, et quantum binum vel frugens
amodo et usque ipsi duodecim anni inde tollere vel abere potuerint, totum sue sint potestatis
faciendum exinde omnia quod boluerint, et nullam in pars ipsius ecclesie exinde darent:
preter, de quod annualiter ibidem seminaberint, deant in pars ipsius ecclesie terraticum secundum
consuetudinem de ipso locum. ad completi ipsi duodecim anni illis autem et suis eredibus
abeant in ipsa terra infra predicte finis et mensurie arbustum factum operatum et cultatum
de super et de subter, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo, ut
bene paread factum, et iam in antea omni tempore illis et suis eredibus, dum illut tenere et
laborare boluerint, predicta terra cum arbusto sue potestatis tenere et dominare, et abtis
temporibus ipso arbustum de super et de subter laborare et cultare, sicut locus ipse meruerit,
quatenus proficiant et non dispereant, et per tempore illut bindemiarent, et faciant scire
pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ipso binum ibidem ad palmentum
et omnia poma exinde in tertiam partem illut inter se dibidant: illis tollad inde due
sortis, et pars predicte ecclesie tertiam partem; et pars predicte ecclesie adsingnarent ibidem
eorum organea ubi reponant ipsa nostra sortione de ipso binum, et illis organea ipsa iusta
ratione conciare, et ipso binum ibidem reponerent et salbum illut facerent absque degeneratione
et ingne et mures, usque dum illut pars ipsius ecclesie inde tollad; et dum ibidem
steterint missum predicte ecclesie pro ipse bindemie, illis autem eum notrire secundum suam
possibilitatem. da completi ipsi duodecim anni in antea, si illis et suis eredibus rebus ipsa
tenere et laborare non boluerint, tunc inclitum illut remittas ad potestatem ipsius ecclesie;
et si in predicta rebus pars predicte ecclesie molinum ibidem edificare voluerint aut archaturias
269
facere, licentiam abeant; et si aliquando tempore illis vel suis heredibus de ac terra
salernitana exierit pro aliubi ad abitandum, tunc inclita rebus ipsa rebertar ad potestate predicte
ecclesie; et si infra tres anni ic ad abitandum rebersi fuerint, tunc inclita rebus ipsa
ad eorum rebertas potestatem, ad abendum et tenendum illut in suprascripta ratione. quod
si etc. Qui pacta non servet, tenetur solvere quinquaginta aureos solidos constantinos. et si
in predicta rebus molinum ibidem factum fuerit, licead pars ipsius ecclesie per ipsa rebus
biam abere ad inde ingrediendum et regrediendum cum omnis sua congruitate sine illorum
et de eorum eredibus contrarietate vel requisitione per supradicta guadia et obligata pena.
et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.
+ ego andrea
+ ego petrus me subscripsi
+ ego truppoaldus.
| |