Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.130 » Pag 309 - 310

10.130
309
310

309
In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi.
Anno ab incarnatione eius millesimo septuagesimo nono, temporibus
domini nostri Robberti gloriosissimi ducis, mense ianuario, concurrente
indictione tertia. Ante me Iohannem iudicem Iohannes filius
quondam Landoarii Vallensis et Sicelgrima uxor eius, filia quondam
Grimoaldi, coniunti sunt cum Maginolfo filio quondam Romoaldi.
et ipsi vir et uxor clarificaverunt se habere res stabiles
foris anc Salernitanam civitatem in locis Sancte Agathe et Solofre
pertinentie uius civitatis, quas dixerunt esse terras cum arbusto et
310
castanetis et aliis arboribus, ex quibus quinque pecias terrarum discerunt
esse per fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas:
prima pecia cum arbusto a parte orientis finis medium limitem
et termini, et mensurati a medio ribo qui est in parte
septemtrionis eundo in partem meridiei recte intra ipsam terram
prope ipsam finem passus centum viginti nobem, et revolvit
in partem occidentis passus decem et septem, et revolvit in
partem meridiei sicut medii limites discernunt passus quinquaginta
duo recte intra ipsam terram prope ipsam finem mensurati
usque medio ribo qui dicitur Siccu; ab ipsa parte meridiei finis
medium ipsum ribum et prope eum intra ipsam terram recte mensurati
passus quinquaginta, et revolvit in partem
septemtrionis sicut medius limes discernit, secus eum recte intra
ipsam terram a medio ipso ribo mensurati passus nonaginta
nobem, et revolvit in partem occidentis passus viginti sex usque
via comunis; ab ipsa parte occidentis fine ipsa via et passus
centum quactuordecim usque cilium ripe; ab ipsa parte septemtrionis
fine medium ipsum priorem ribum, et intra ipsam terram
recte secus cilium ripe mensurati passus octuaginta et medium;
a conpletis ipsis centum quactuordecim passibus et usque terminum
qui fixus est priore ipsam ripam in ipso limite priora fine.
Torna all'inizio