Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1248 » Pag 19 - 19

8.1248
19
19

19
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulfi glorioso principis, mense
iulio, decima indictione. Ideoque ego urso filio quondam iaquinti qui sum habitante de camilla,
clarifico me habere terris cum vineis et vacuis et cum arboribus in iamdicto loco camilla et
per aliis locis, quantum michi pertinet a pars genitoris et genetricis mee, et quantum pertinet
eis in precepto de camilla; et, sicut michi congruum fuit, pro salute anime gemme genitricis
mee, offero in monasterio sancti archangeli medietatem de omnibus rebus, sicut superius declaratum
est, quam michi, ut dictum est, pertinere clarificabi cum omnibus que intra res sunt,
cunctisque suis pertinentiis et cum vice de viis suis, ea ratione, ut integra ipsa offertione quemadmodum
superius scriptum est, sit semper in potestate predicti monasterii, ad faciendum de
eo pars ipsi monasterio quod voluerint. Et per convenientia ego ursu guadia tibi domno iaquintus
abbas ipsius monasterii dedi et fideiussorem tibi posui leo filius quondam iohanne, et per ipsa
guadia obligavi me et meos heredes semper defendere tibi predicto abbati pro pars ipsi monasterii
integrum illud quod superius declaratum est. Et si, sicut superius scriptum est, non
adimpleverit et per suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserit,
per ipsa guadia obligo me et meos heredes componere tibi domno abbati, et cui hoc scriptum
pro pars monasterii in manum paruerit, viginti auri solidos costantini, et quod superius scriptum
est, firme et stabile permaneat. Et taliter scripsi ego landus presbiter et notarius.
+ Signum manus pandus castaldus.
+ Ego iohannes castaldus.
Torna all'inizio