Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.770 » Pag 102 - 103

5.770
102
103

102
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri guaimari, et
septimo anno domni guaimari eius filii gloriosi principibus, mense iunius, hoctaba indictione.
Clarefacimus nos ademari et adelferi germani filii quondam ademari amalfitano,
qui sunt filii domni ………. et imperiali patricio amalfitanorum, quoniam per firma cartula
venumdedit ipsius genitori nostri urso filio andre una pecia de terra cum vinea in locum
felline finibus salernitanis per ec finis et mensurie: a pars meridie fine limite, inde passi
per latitudo sedecim: a pars occidentis fine sicut medio refaneo discernit, inde passi quadraginta
sex minus pedes duo: de super a parte septemtrionis fine sicut medio refaneo discernit,
inde passi duodecim minus summisse unum: a parte orientis fine petri sicut termiti
ficti sunt, inde passi triginta nobem minus palmum unum, et quasi in medium per trabersum
sunt passi quadtuordecim, totum mensuratum ad iusto passum; per ipse finis et
mensurie inclitum illut ipse genitor noster emit cum vice de via sua et cum tres monimina,
que continet in ipsa cartula, ad faciendum exinde omnia quod boluerimus, sicut
ipsa cartula continet que scribta est per iaquintus notarius roborata per maio et arechisi
103
et petrus notarii. Et congruum est nobis illut venumdare visantii filio quondam alfani, qui
de tribus partibus abet coniunctum rebus sua cum ipsa pecia. Quapropterea nos iamdicti
ademari et adelferi, sicut nobis congruum est, vone nostre bolumtatis ante subscripti testes
per anc cartula venumdedimus adque ad semper abendum confirmavimus tivi suprascripti
visantii inclita ipsa pecia de terra per iamdicte finis et mensurie, quod tribus partibus ad
fine tua coniunctum est, cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis, et cum vice de
via sua, et cum ipse tres scribtionibus que in ipsa cartula vindictionis declarate sunt, et cum
ipsa cartula et cum omnia que continet, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique
eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis;
et pro confirmandam et staviliscendam anc nostram vindictionem a presentis recepimus
a te statutum pretium, i sunt auri tari triginta duo in omnis deliberatione, sicut
inter nos combenit: finitoque pretium ipsum aput nos ea ratione, per vona combenientia
guadia tivi dedimus et mediatore tivi posuimus guaiferi filius quondam maioni; et per ipsa
guadia obligavimus nos et nostros eredes amodo et semper antistandum et defensandum
tivi tuique eredibus inclita suprascripta nostra vindictione a pars genetrici nostre et da
omnes homines omnique partibus. Et si taliter, ut dictum est, illut vobis non defensaverimus,
et illut vel exinde vobis tollere aut contrare quesierimus, seu si quodcumque causationes
vobis exinde preposuerimus et aliquit de omnia suprascripta contradixerimus,
per vona combenientia componere obligavimus nos et nostris eredibus vobis vestrisque eredibus
biginti auri solidos constantinos, et, sicut dictum est, vobis adimpleamus; quando
autem per vos ipsis bolueritis exinde auctores esse, potestatem abeatis vice nostra in
omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale monimen et rationem
inde abueritis. Nam, quando nos quesieritis inde auctores abere, remittite ad nostra potestate
tota suprascripta monimina, que vobis dedimus, ad abendum nos illam usque dies
triginta, et nos vel nostris eredibus illut vobis defensemus, sicut superius legitur, et per
omnes vices monimina ipsa vobis retdamus, quale illam nobis dederitis, ad avendum nos
illam omni tempore in predicta ratione per suprascripta obligata pena. Et taliter scribere
rogavimus te dauferius notarius, actum salerno.
+ Ego landenolfus
+ Ego Petrus.
Torna all'inizio