Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1111 » Pag 87 - 89

7.1111
87
89

87
MCXI
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et decimo anno ducatus eius amalfis et sirrenti, et septimo anno principatus et
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense december, secunda
indictione. Memoratorium factum a me sergi filius quondam iohanni ioncatella, ante
presentia Ademarii comitis et iudici prestitui ursi filio quondam leoni quindecim aurei solidis
denari ana quattuor ana per solidum, ut amodo et usque duobus anni completi abere
ipsi solidi et facere inde quod voluerit, et in completi duobus anni ille et eius heredes
retdere michi meique heredibus, seu cui brebem iste in manu paruerit, alii quindecim
auri solidos de tari ana quattuor auri per solidos cum pede pro ratione, quomodo per annum
beni de quinque solidi in sex, de quale meliores moneta illis diebus andaverit, ut per
caput et sine iuncta illis dare possamus, et apposuit et obligavit michi inclita tertiam partem
de omnibus rebus, que fuit ipsius leoni genitori suo, quod abuit in locum casiniano, ubi
88
proprio balutamblu dicitur mitilianense dicitur, quod est terra cum arbustis et castanietum.
et sunt pecie due; Una ex ipse pecie per hec finis et mensurie: a parte meridie fine illorum,
sicut terminatum est, inde sunt passi octuaginta unum et cubitum: ab oriente fine
termini inde passi centum quattuor: De super capite fine bia pergit ad sanctu angelus, et
abinde per ipsa bia pergente in parte occidentis. Et trabersante unum ballone et ab inde
pergente usque ad alio ballone, inde passi septuaginta sex, et abinde descendente per medio
ipso ballone in pars meridie, et coniungente in ipsa priore fine, inde passi octuaginta
duo. Ipsa alia pecia cum castaneis, que est in parte orientis, per hec finis et mensuria:
A parte meridie fine illorum, sicut terminatum est, inde passi quinquaginta quattuor: ab
oriente fine bia publica, inde passi septuaginta septem: de capite fine bia commune, inde passi
triginta septem; ab occidente fine illorum, inde passi octuaginta quattuor, sicut terminatum
est, recte mensuratum. De iamdictis duobus peciis per iamdictas finis et mensurie inclita tertiam
partem inde michi apposuit et obligavit. Seu apposuit et obligavit michi inclita terra cum
binea et castaneis de locum uliaria, que dicitur da miranda monacha, quod ipsius ursi in
sortem obbenit da germani et sorori sue per firma scriptione divisionis, que scripta est
per petrus notarius, in quo testatum est ipsum Ademarii iudex. Seu et tradidit michi
unum scriptum, quod est continentem de ipsa rebus de predicto locum casiniano, que scripta
est per iohannes notarium, ibi testati ademari et radoaldus et petrus, de tricesimo anno
principatus domni guaimarii, et tertio anno domni iohanni eius filii, mense agustus, prima
indictione: tota suprascripta mensura iusto passu hominis mensurata. Tali tinore illut michi
apposuit et obligavit, ut si in ipso costitutum ipso pretium nobis non retdiderit, sicut dictum
est, de sua proprietate sicut a nullo homine, illut in prestitum tollat, nec de ipsa
rebus vendat nec apponat per nullam rationem, tunc ab illa die in antea ad nostram potestatem
teneamus ipsa suprascripta rebus, et faciamus exinde omnia quod voluerimus per
istum scriptum: tantum, si illis diebus fuerit appretiata ipsas res plusquam ipsi solidi quod
nobis retderet debet cum ipso prode, sicut dictum est, per sapientes homines quantum plus
fuerit iuste appretiatum, nos illut ei adiungamus, et de ipsa rebus faciamus, quod voluerimus
cum omnia intro se habentibus et suis pertinentiis, et cum bice de vie sue; et ipse
urso et suos heredes semper defendere michi meique heredibus inclita ipsa rebus, quod
superius michi apposuit, ab omnibus hominibus cum bice de ipse bie; et quando ego et
meos heredes illut defendere voluerimus, potestatem habeamus, qualiter voluerimus cum
omnibus muniminibus et rationibus, quas de ea ostederimus. Et si in ipso constitutum ipso
pretium cum ipso prode ipse urso et suos heredes nobis reddiderit, sicut dictum est, nos
eis remittamus ipsa rebus, et ipsa cartula, quam superius tradidit nobis, faciendum ille
89
et eius heredes, quod voluerint; et amodo omni tempore habeat ipsa res nobis tignata et
obligata, ut quale tempore illut daturum aut binditurum abuerit, nobis illut deant iusto
baliente pretium, que iuste fuerit appretiatum, sicut supra legitur. Et faciant nos exinde
scire per tertio constitutum pro illut emendum ad iusto baliente pretium, sicut dictum
est. Et si infra ipsa constituta illut ab eis emere noluerimus, sicut diximus, tunc post ipsa
constituta liceat illis eos dare cui boluerit. Nam si ante ipsa constituta, cuicumque illut
vel ex ipso dederit, aut per quolibet titulum alienaverit, sicut de illorum potestate pareat
substractum per qualecumque ratione, tunc sine pretium perveniant ad potestate mea
et de meis heredibus, faciendum inde omnia, quod voluerimus, et ille et eius heredes
illut nobis defensare, sicut supra legitur. Et per combenientia ipse urso guadia michi dedit
et mediatore michi posuit seipsum, et per ipsam guadiam obligavit se et suos heredes si,
sicut superius legitur, michi meique heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex
eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam componere
obligavit se ipse urso et suos heredes michi meique heredibus, seu cui brebem iste in manu
paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos, et, sicut superius scriptum est, adinplere;
et apposuit et obligavit se et suos heredes nobis ad pignerandum omnes rebus et causam
suam alia legitimo et inlegitimo. Sic tamen suprascriptam tertiam partem de tota
suprascripta res de predicto locum casiniano, ubi ipse bulutamblu dicitur, et tota ipsa
rebus de predicto locum uliaria ipse urso michi apposuit et obligavit, sicut supra legitur,
per suprascripta guadia et obligata pena, quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego qui supra ademari iudex.
Et oc recolimus quod addidit michi ipse urso una alia cartula divisionis, qualiter ille
cum alii sui germani divisit ipsa res suas de predicto locum uliaria, que scripta est per
petrus notarius ibi testatum ipsum ademari iudex de vicesimo nono anno principatus salerni
domni nostri guaimarii gloriosi principis, et nono anno principatus salerni domni
nostri guaimari gloriosi principis, et nono anno principatus eius capue, et octabo anno
ducatus eius amalfis et sirrenti, et quinto anno suprascriptorum principatuum et ducatuum
domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, et quinto anno ducatus illorum
apulie et calabrie, mense martius, quintadecima indictione. ipsa cartula nobis dedi in
suprascripta ratione.
Torna all'inizio