Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.688 » Pag 258 - 259

4.688
258
259

258
+ In nomine domini bicesimo septimo anno principatus domni nostri Waimarii gloriosi
principis, mense iunius, tertiadecima indictione. Clarefacio ego verengnarius comes filius
veregnarii comitis, quoniam dei protegentis misericordia in meo coniugio sociatus sum
259
te videlicet .... Rodelinda filia quondam atenolfi comitis, et, ut ammonet ritus ac lex gentis
nostre lagnobardorum, Hodie, quod est alio die nuptiarum, ante supradictus excellentissimus
Rex ac princeps noster Hostendi Hunc libellum scriptum a testibus Roboratum et dixi
exce ……. do, ut in futurum pro Hanc rem periurium non percurrat; Hidcirco ante
parentibus nostrisque amicis, ut dudum dicam, secundum ritus gentis nostre per verbum
et absolutioneni predicti genitori mei, ipsumqui astante, per Hunc scriptum morgincaput trado
tibi nominate Rodelende uxori mee Quarta enim partem de ex omnibus rebus supstantiis
meis, Hi sunt casis et intrinsecus casis, territorie, Vineis, arbusta, castanieta, Holibeta,
Quertieta, Campis, Silbis, pratis, pascuis ……. paludibus, Finibus et Viis suis, montibus
et collibus et planitiis, nec non et universis prediis, Movile atque inmovile, aurum et
argentum et gemmas, pannos sericos et lineos, peculiis maioribus et de minoribus, Servis
et de ancillis, Hoc est de omnia et in omnibus quod nunc aveo, vel quod in antea undecumque
aut quomodocumque michi pertinentes fuerit abere, Sive quod ex paterna et materna
supstantia quod michi abere successerit, de totum tivi nominate Rodelende uxori
mee dedi atque tradidi; Ea quidem videlicet ratione, ut ab odiernum diem at tua que supra
uxori mee sit potestates iuxta faciendum exinde omnia quod volueritis. Sub sequentem
ego qui supra nominatus veregnarius genitor eius obligo me et meis eredibus,
ut si forsitan veregnarius filius meus ante me defunctus fuerit, vibente te, tunc demus
nominate Rodelende nure mee inclita ipsa quartam partem de omnis rebus supstantiis et
casis et movilibus, quod ipsius fili mei de omnis rebus et causam meam evenerit, vel evenire
debet; quam si post meum hobitum ipse filius meus remansisset, similiter et demus
tivi inclita quartam partem de omnis rebus et causam ipsius veregneri filius meus
quod nunc abet, vel quod in antea undecumque parare, aut conquidere potuerit et ei pertinentes
fuerit habere, ad securiter omni tempore tu et tuos eredes inclita ipsa quarta
habendi et faciendi exinde iuxta lex quod volueritis. Et neque a nos superius dicti pater
et filius, neque a nostris heredibus, neque a nullus quemquam hominibus aveatis exinde
aliquando aliquam requisitione, Set perpetuis temporibus illut avere et possidere valeatis,
quod vero scriptum morgincaput in eo hordine perpetuum firmum permaneat. Quam te
Roderisius notarius actum salerno scribere rogavimus.
+ Ego lodelgrimo
+ Ego landolfus
+ Ego imetancus comes
+ Ego alfanus.
Torna all'inizio