|
71
+ In nomine Domini. Duodecimo anno principatus domni nostri Guaimari
gloriosus princeps, mense iulius, quartadecima indictione. Ideoque ego Ursu,
filius quondam Guiselperti de civitate Montella, ante presentia Sellicti iudici
72
aliorumque subscripto testes per absolutionem Iannelghisi monachi, filii
quondam Iohanni, et Merigni et Summi et Ermetanci germani filiis Adelchisi,
pro ipsa tigna quod ante os tempus de rebus nostra inter nos factam habuimus
per hanc quoque videlicet cartulam dono atque concedo tibi Iohanni filio ***
pro tuum bonum serbitium, quod fecisti mihi, tota et integra una petiola de
terra in locum Fontana subtus bia qui perge ad iamdictam civitate, ubi possatis
facere iusta dua applicta de casa, quam et dono tibi predicto Iohanni
una petia de terra in locum Baniolum ubi at Paterno dicitur eodem Montellense
finibus ut bene pos satis ibidem facere integre due torne de binea; unde
vero de ipse ambo predicte petie de terra nec mihi qui supra nec alteri homini
nihil restitit nec dico remanere portionem, set tibi cui supra Iohanni funditus
illut donabi cum proprie finis et vice de bie sue et cum suis arboribus, cum inferius
superiusque suis abiacentiis et cum omnia infra se habentibus ad securiter
et firmiter amodo et semper habendum et possidendum faciendumque
exinde omnia quomodo aut qualiter tibi et ad tuis filiis et heredibus placuerit.
Unde pro confirmandam et stabiliscendam vobis hanc meam donationem nunc a
presentes recepi a te qui supra iusta legem launegilt camiso unum, que presens
tibi datum fuit a supradicto iudice; finitaque vero hec nostra donatione per
susceptum launegild, ea quidem rationem, ut a presentes dies et perpetuis temporibus
predicta nostra donatione habeatis et possideatis tam vos qui supra
quam et vestris filiis et heredibus de qua vero per guadiam quod ego supradictus
Ursu tibi iamdicto Iohanni per conbenientia bona mea voluntate dedi et
mediatorem tibi posui Magelpoto, filium cuidam Petri, et per ipsa guadiam et
iamdictum mediatorem obligo me qui supra Ursu et meis filiis et heredibus
tibi cui supra nominato Iohanni et ad tuis filiis et heredibus predicta mea donatione
nos vobis in antistandum et defensandum da omnes homines omnique
partibus, quam tribuimus tibi licentiam ut potestatem habeatis vos vestrisque
74
filiis et heredibus per tota fines Montella ubicumque de rebus nostra inbentum
fuerit in ipsa nostra castanieta et inseteta annualiter exinde castanee et inserte
colligere vos et homines vestri iusta rationem, et liceat vos de ipsa nostra
castanieta cappilare pro vestra utilitatem faciendum, et de ipsa esca de ipse
nostre silbe pabeatis cum porci vestri et colligatis exinde, et de ipsa erba de ipsa
nostra rebus similiter pabeatis cum vestra animalia, sine aliqua nostra vel de
nostris heredibus seu cuiuslibet requisitionem aut contrarietatem, seu et liceat
vos vestrisque heredibus quam et vestros missos omni tempore macinare in ipso
molino, quod habuimus in locum Felice, non longe a flubio Calore, sine moletura;
unde vero in predicta ratione nes vobis conplendum, uti dictum est, per
iamdicta guadia et predicto mediatore defensandum vobis da omnes homines
omnique partibus, quod si minime potuerimus aut noluerimus vel si nos ipsi
forsitan per quolibet ingenio retornare aut dis movere quesierimus, ideo ante
omnia exinde taciti et contempti maneamus et at componere siamus obligati
sicut de dono et launegild insuper sex solidi constantinati aurei nos vobis per
iamdicta guadia et predicto componere obligamus, de quod vero aput vos remeliorata
fuerit predicta nostra donatione in quabis parte sub estimatione hominum
nos vobis restaurare placitamus et de colludio vobis iusta legem iuremus;
cartula vero hec donationis in superscripta ratione firma permaneat.
Quam te Petrus presbiter et notarius scribere rogavimus. Actum in iamdicta
civitate Montella de supradicto mense iulio, indictione quartadecima.
+ Ego qui supra Sellictus.
+ Ego Gaido.
| |