|
13
+ In nomine domini sebtimodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, mense octuber, tertia indictione. Memoratorium factum a me iaquintus diaconus
et primicerius filius gaudiosi, eo quod ante presentia maioni presbiteri et abbati ecclesie
sancti maximi qui situm est intus anc salernitana civitate, et ibique esset petrus comes
qui est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, et esset alii subscripti testes, per demandationem
ipsius abbati ad tenendum et pastenandum abellanietum ...
ego iaquintus dictus, una mecum esset ipse petrus comes adbocator ipsius ecclesie sergi
filii iohanni, una pecia de terra bacua, que pars ipsius ecclesie abet in locum nucerie, ubi
ad agella dicitur, quod ego illut in veneficium retineo a pars ipsius ecclesie per finis et
mensurie: a pars orientis fine sicut limite discernit, sunt inde longitudo passos quatraginta
... a pars meridie similiter fine limite, sunt inde latitudo passos decem
et nobem: a pars occidentis similiter ... sunt inde passi triginta
quinque: a pars sebtemtrionis similiter fine sicut limite discernit ...
et sebtem, totum ad iusto passum omini mensuratum; ec vero predicta pecia de terra per
iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut cum omnia intro se abentibus omnibusque
suis pertinentiis et cum vice de bia sua illum ipsius ... pastenandum
abellanietum tradidit. Unde pro taliter per demandationem ipsius abbati guadia mihi et
ad predictum abbatem dedit et mediatorem mihi posuit se ipsum sergi; et per ipsa guadia
14
obligavit se suosque filios et eredes, tali ordine, ut amodo et usque duodecim anni
completi ad sua et de suis eredibus sit potestate eos tenendum et dominandum, et fobee
et omnis sue utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et totum eos pastenarent abellanietum,
sicut meruerit, et quante abellane ibidem collexerint amodo et usque octo anni completi,
totum sue sint potestatis et nullam sortionem inde mihi vel ad pars ipsius ecclesie
deant; ad completi autem ipsi octo anni in antea usque quattuor anni completi, ut amodo
se compleant ipsi duodecim anni, quante abellane inde collexerint, tertiam parte de ipse
abellane secke deant mihi vel ad pars ipsius ecclesie et due sortis illut sivi abeant; ad
completi autem ipsi duodecim anni ille autem et suis eredibus abeant in tota ipsa terra
abellanietum factum, operatum et cultatum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut
bene paream factu, et iam omni tempore, dum ille et suis eredibus illut tenere boluerint,
totum sue sint potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue utilitatis
iusta rationem, et totum ipso abellanietum aptis temporibus suis illut laborarent et cultarent,
sicut meruerit, et quante abellane annualiter inde collexerit, tertiam partem mihi
vel ad pars ipsius ecclesie secke, et due sortis illut sivi abeant, et quod ibidem seminaberint,
deant inde nobis vel ad pars ipsius ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem
de ipso locum. Et quale tempore da ipsi duodecim anni in antea ipso abellanietum
tenere et laborare non boluerint, inclitum illut laboratum, et cultatu, et clusu remittant
ad potestate ipsius ecclesie. Quod si taliter etc: Sequitur consueta formula, statuta
mulcta viginti solidorum aureorum Constantini. et unc brebem scripsi ego romoaldus notarius
qui interfui; berumtamen et oc memoramus, quia per tempore, quando ibidem direxerimus
missum ad recipiendum ipsa sortione de ipse abellane illut
notrire secundum sua possivilitatem, et ego superius dictus romoaldus notarius subiunsit.
+ Ego arechisi notarius me subscripsi
+ Ego ademari notarius me subscripsi.
| |