Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1204 » Pag 253 - 254

7.1204
253
254

253
MCCIV
A. D. 1054
+ In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense iunius, septima indictione. Ego todari grecus filius quondam stefani greci Clarefacio,
quoniam mihi est pertinente habere terram cum casa lignea terranea foras ista
civitate illa parte aqua de bosanola, que est per has fines et mensuras, iusto pede manu
hominis mensurata. A parte orientis fine via, et pedes viginti septem. A parte septemtrionis
fine leoni sicellense, et pedes quatuordecim: Ab occidente fine strectola, et pedes alii
viginti septem. A meridie fine via, et pedes alii quadtuordecim. Hec autem suprascripta
terra cum casa per iamdictas fines et mensuras congruum est michi illam venundare constantini,
qui fuit de sicilia et filii quondam leoni. Interea, sicut michi nominatus todari
congruum est, bona mea boluntate per anc cartulam ante subscriptos idoneos homines
vendo adque ad semper abendum confirmo tivi iamdicto constantini inclita suprascripta
terra cum casa, qualiter conciata et edificata est, cum omnia intro ipsam venditionem habentibus
omnibusque suis pertinentiis, et cum bice de ipse vie, ea ratione, ut amodo et semper
in tua et de tuis heredibus esset potestate illut tenendum, et faciendum de ea quicquit
volueritis. Et propter confirmationem uius mee venditionis, suscepi a te exdictus constantinus
ienitorem meum auri tari boni viginti quadtuor, sicut inter nos convenit in omni deliberatione.
Ea ratione per convenientia ego iamdictus todari guadiam tibi iamdicti constantini
254
dedit, et fideiussorem tivi posuit constantinus atrianensis, qui clamatur ioncatella
et filium quondam ioannaci; et per ipsam guadiam obligo me et meos heredes semper
defendere tivi tuisque heredibus inclita suprascripta mea venditione, qualiter prelegitur
cum vice de ipse vie ab omnibus hominibus et partibus. Et quando tu iamdictus constantinus
et tui heredes de suprascripta mea venditione autores et defensores esse bolueritis,
vice nostra licentiam et potestatem habeatis in omnibus inde causare et finem facere,
qualiter volueritis cum ista cartula, et cum quale alia monimen et ratione exinde abueritis
et ostendere bolueritis. Nam, quando me et meos heredes, tu et tui heredes de suprascripta
mea venditione autores et defensores habere quesieritis, Ego autem et meos
heredes illut vobis defensemus da omnes homines, sicut supra legrtur; et si, sicut superius
scriptum est, ego et meos heredes, tivi tuisque heredibus non defensaverimus, et suprascripta
vel ex eis quicquam remobere aut contradicere presumserimus, per convenientia,
per ipsam guadiam, obligo me iamdicto todari et mei heredes componere tivi iamdicto
constantino et ad tui heredes, seu cui carta ista pro nostra parte in manum paruerit,
triginta auri solidos constantinianos. et, sicut superius scriptum est., adimplere, et
questio et causatio nostra et de nostris heredibus adversus nos et de nostris heredibus
sit exinde tacita et vacua. Et taliter Te iohannes notarius scribere rogavi.
+ Ego landolfus notarius me subscripsi.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
Torna all'inizio