|
189
+ In nomine domini, duodecimo anno principatus domni nostri guaimari filii domni
guaimari gloriosi principibus, mense aprelis, tertiadecima indictione. Ante me dauferi castaldum
causabit sellicitus monachus filius ciceri de balnearia cum machenolfus, congnato
suo et filio benedicti fogari presbiter, de rebus eius que fuit ipsius ciceri genitor ipsius
sellicti et socero ipsius machenolfi, unde ipse machenolfus per ipsa ratione debet tollere
190
et abere de tota ipsa rebus ipsius ciceri inclita tertia pars et de alie rebus parationis ipsius
machenolfi. Unde et ipse sellictus dicebat, ut ipse machenolfus abere monimen pertinente
ipsius sellicti et machenolfi, et ipse machenolfus dicebat, ut ipse sellictus aberet monimen
pertinente ipsius sellicti et machenolfi. Unde ego qui supra castaldus inter eis iudicavimus
et utrisque illis guadiare fecimus, ut amboque partibus excotere quante monimen
voluerit et iurare amboque partibus ad sancta dei evbangelia, ut plus monimen non abuerit
per partes, et ipsa rebus aberet et possiderent, sicut illorum monimen continunt. Et
statim ibique presens per partes ostenderunt ipsa monimina quod legere fecimus, brebem
continente de anno vicesimo quarto principatus domni nostri gisolfi gloriosi principi et
patricii, mense iulii, quartadecima indictione: angelpertus filius leoni ante bonorum ominibus
guadia dederat salprandus filius (deest nomen) de locum pellezano, ut daret exscaticum
ipsius angelperti de locum decemari, scriptum istum brebem per manus guisone subdiacono
et notario, et ibidem scripto ildericus subdiaconus et frapertus subdiaconus. Et dua
berua sigillata temporibus domni guaimari gratia principis: contineba ipsa scripta sigillata,
ut angelpertus filius leoni de locu baniara, ut omne datione, et petitione, et portaticum,
et excaticum, plateaticum, seum et omne servitium quod nostri palatiu facere undecumque
debueritis, ut infra totum actum nostro salernitano emeritis aut benumdederitis,
integrum ipsum plateaticum tuo et de tuis heredibus etbeniad potestate, et aliut contineba
ipsa scripta sigillata. Et alia cartula quod non potuimus legere. Alia cartula de anno vicesimo
septimo principatus domni nostri guaimari et primo anno domni iohanni eius filio
gloriosi principibus, mense octuber tertiadecima indictione. Ideoque ego cicerus filius
beniti de balnearia, de sicut michi congruum est, vona etenim mea voluntate per anch cartulam
ante idoneis ominibus testes dono adque ad semper abendum confirmo tibi machenolfi
genero meus et pro benedicti fogari inclita tertia pars de omnis rebus mea stabile,
et de tota et inclita omnis causa mea mobilia de casis et de omnis organea mea, qualiter
michi in sorte obvenit da ambo ipsi filii mei nomine erisu, sellictus et petrus, quod illis receperunt
sortione de omnis mea causa mobilia de casis, et organea, et vertiis et de omnis
rebus mea stabile, qualiter per legem inde evenire debuerunt: scripta ista cartula per manus
iohanni notari, et ibidem scripti miro et balsamus. Alia cartula de anno vicesimo septimo
principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense september, duadecima indictione:
contineba ipsa cartula, qualiter iohannes filius idem iohanni bassi de nuceria benumdederat
machenolfi filio benedicti fogari et sellicti filio ciceri una pecia de terra de locum
balnearia, ubi propio ad cuniulu dicitur: contineba ipsa cartula, ut ipse machenolfus paratum
inde abere due sortis, et ipse sellictus tertia parte, scripta ipsa cartula per manus
191
iohanni notarii, et ibidem scripti miro et iohannes. Unde ipse sellictus monachus talia audientes
dixit, ut ipsa cartula falsa est, ut ipsa rebus medietate parata habere da ipso iohannes
bassi, unde inter se fuerunt guadiati ut ambe .... machenolfus ipsa cartula
secundu lege et aberet inde due sortis, qualiter ipsa cartula continet. Set antequam fieret
sacramenta, ortata est inter illis vona combenientia, ut ipse sellictus monachus tolleret
et haberet inclita medietate de ipsa rebus iohanni bassi, et receperat ipse machenolfus pro
ipsa medietate de ipsa rebus medium aureum tari et dibiderunt ipsa rebus per medietatem;
unde ipse machenolfus compreensit inclita medietate da partibus orientis, et ipse
sellictus compreensit inclita alia medietate da partibus occidentis, et inter ambo ipse sortis
tres termiti ficti sunt, ut omni tempore siant ad equale mensuria. postquam finierunt
ipsa rebus intrantes ipse sellictus alter causationes de alia rebus de ipsum locum balnearia
cum ipse machenolfus, ubi ad paretine dicitur, quod dicebat ipse sellictus, ut plus sortione
inde abere; unde et per ipse machenolfus ostense sunt due cartule de ipsum locum
paretine: una ex ipsis cartulis de quartodecimo anno principatus domni nostri guaimari
glorioso principe, mense iunius, quintadecima indictione: declaraberad ipsa cartula, qualiter
porpora filia benedicti, que fuit relicta guandelferi, ante leoni iudici per consensum
et voluntate guandelferi filio suo et de parentibus suis et de ipso iudex benumdederat machenolfi
filio benedicti fogari una pecia de terra de ipsu locu paretine, cum aliquantis arboribus
vitatis, et aliquante abellane, et terra bacua uno teniente, quod ante os annos retinet
cicerus ad pastenandum da benedictus genitore ipsius porpore per hec finis: da partibus
occidentis fine griperti, et termiti ficti sunt: da pars septemtrionis fine domnica quod
ipse cicerus cum consortibus suis ad pastenandum retinet, et fine suaque ciceri et de consortibus
suis: a partibus orientis fine et sicut poiu de cale dixernit, et inde termiti ficti
sunt et inde sunt passi …….. et coniunsit se cum proprie finis qui est da partibus
meridie, et indeque fine suaque ciceri et de consortibus suis, et pertange in bia, et perbadit
in fine sancti iohanni et fine ipsius ciceri et de consortibus suis. infra iste finis inclita
sortione ipsius porpore, qualiter per lege debuerit evenire da benedictus genitore
suo, et posuerat ipsa porpora in ipsa cartula venditionis, ut post obitum ipsius musande
genitrice sua inclita ipsa quarta parte musande redeant ad potestate ipsius mahenolfi et
de eius heredes in tali ordine et ratio, sicut ipsa cartula continet que scripta est per manu
dilectus presbiter et notarius, et ibidem scripto leo iudex et aliu leo. Alia cartula de septimodecimo
anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe, mense ianuarius, tertia
indictione: benumdederat guisenolfi de faianu filio (deest nomen) inclita sortione sua
de rebus de locu balnearia de ipsu locu paretine, quod ipse guisenolfus pertinuit abere
192
da partibus benedicti socero suo de locu nucerie benumdederat machenolfi filio benedicti
et ciceri filio boniti reliqua ipsa sortione sua de ipsu locu paretine per finis, qualiter ipsa
alia cartula continet que super declarata est, inclitum illut ipsius mahenolfi et ciceri benundedit
ipse amatus: scripta ipsa cartula per manu dilectus presbiter et notarius, et ibidem
scripti iohanni et leo. dum taliter audientes ipse sellictus ipsa monimen legente et
dixit, ut in omnibus que continet, beracem exset, set queram inde tollere sortione de ipsa
sortione ipsius ciceri, qualiter per lege debuerit tollere per ipsa monimen, et finierunt ipsa
rebus per ipsa monimen, qualiter superius declarata est. Iterum, et per ipse sellictus ostensu
est unum brebem de anno vicesimo primo principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
mense ianuarius, octaba indictione: memoratorium factum a me selictus filius ciceri,
eo quod ante subscripti testes coniuntu fuerat cum ipso cicerus genitore suo ipse sellictus
una cum iohannes congnato et avocatore, propter ad dividendum omnis rebus stabile que
dominaturi et possessuri sunt per loca baniara et masciano: primitus dibiderat una pecia
cum arbustis vitatis et promifera que dicitur da ....... et fecerunt inde tribus sortionis;
una sorte fecerad per equalis mensuria a parte de bia plupica, ubi ipse sellictus
possidente est, et alie due sortis adunate parte de ipso ....... et inter ambo ipse
sortis et ipsa sorte de ipsa bia termiti ficti sunt; unde ipse sellictus cum ipso petrus filio
suo compreenserad ipse ambo sortionis adunate a parte de ipso ballone, et ipse sellictus
compreenserad ipsa tertia parte de ipsa bia per finis et mensurie: a parte de ipsa bia sunt
longitudo passi quinquaginta dui: de subter ab occidente sicut limite dixernit, sunt passi
decem: a meridie fine supradicte sortionis, sicut termiti dixernit, inde passi quinquaginta
dui: de super ab orientis sunt passi undecim; ista sorte per ipsa mensuria quam et tradiderad
in sorte alia pecia ......... arbustis de ipsa sedilia per mensuria: de subter
ab occidente sunt inde passi quadtuordeci et medium: a septemtrionis sunt inde passi biginti:
ab orientis fine inter ipse sortis tridecim: a meridie sunt passi biginti …….
per ista mensuria in sorte ipsius sellicti tradiderad, et alie due sortis per ipsa mensuria
compreensit ipse cicerus et petrus filio suo, et tradiderunt ipsius sellicti alia pecia de castanieto
…... illa pecia, que dicitur da cisina iaquinti. pro sortione ipsius sellicti et pro
sortione quod debuit ebenire de tres pecie de terris, quod ipse cicerus benumdederad, pro
inde receperad sorte ipse sellictus ipsa iamdicta pecia de terra da cisina iaquinti per mensuria:
ab occidente sunt passi tridecim et gubito: a septemtrionis sunt passi quadraginta:
de super ab orientis sunt passi quadtuordecim: a meridie quod compreensit ipse cicerus
et petrus filius eius, inde sunt passi triginta octo. Ista pecia per ipsa mensuria in sorte
tradiderad ipsius sellicti. Seu et tradiderad in sorte ipsius sellicti una pecia, que dicitur
193
da lu boletablu per mensuria: a septemtrionis sunt passi biginti: a meridie fine petri germano
suo: ab occidentis sunt latitudo passi alii biginti: ipsa pecia per ipsa mensuria in
sorte ipsius sellicti tradiderad, et tradiderad in sorte sua illam pecia cum insetitum et
abellanietum uno teniente illut, qui dicitur da grimoaldus, per latitudo in uno capite passi
tres et in alio capite passi duo, et est longitudo da fine de consortibus illorum usque bia
caba: et illis compreenserunt alio tantum sortionis sue ibique coniuntum, et tradiderad
in sorte ab ipso sellictus et petrus alia peciola cum insirtitum per finis: de una parte fine
sancti iohanni: de uno capu fine ripa de ballone: de alio latu fine benedicti presbiteri:
de uno capu fine de musando consortibus illorum; per ipse finis ipsi germani conpreenserunt
in sorte sua, et ipse cicerus compreensit inclita sortione illorum de una pecia cum
castanietu quod commune abuerunt cum consortibus illorum, scepto ipso rubulietum quod
abet in capite de ipsa pecia super ipso ballone quod commune reserbaverunt inter illis,
abendum omni tempore; tota supradicta mensuria ad iusto passum hominis est mensurata:
inclite supradicte pecie mensurate tenuerad ipse sellictus per ipsum brebem divisionis, et
reservaberunt in communiter in montibus, et septuaberunt quadtuor pecie de terris quod
benumdederad cicerus genitore suo: scriptum ipsum brebem divisionis per manu romoaldi
notarii, et ibidem scripto ademmari notario et odelfrit. Unde et ipse sellictus querebat tollere
sortione de una peciola de terra propinquo casa machenolfi, quod dicebat in vicaria
tenuisset da masciano et ibidem sortionem aberet, unde ipse machenolfus dixit pro sortione
ipsius sellicti tenuit infra ipsa mensuria, ubi ipse sellictus est residente. Infra ipsa
mensuria quod ipsu brebem continet, et mensurabimus, et abuit et tenuit ipse sellictus
ibidem infra ipsa mensuria, quantum per lege debuit inde ebenire de ipsa peciola da
masciano, unde ante me qui supra castaldus ortaberunt inter se vona combenientia et
per partes manifestaberunt, ut, qualiter ipse monimen continet, taliter illut per partes abere
et possidere asque unus alterius contrarietate, et ipse sellictus manifestabit de ipsa peciola
da masciano, ut nulla inde aliquando tempore querere sortione, et ipse machenelfus se
manifestabit, ut nulla inde querant tollere sortione ...... quod. modo tenet ipse sellictus
intus ipsa mensuria quod inbenimus super ipsa mensuria, unde inter se per vona
combenientia guadia dederunt e mediatorem inter se posuerunt: ipse machenolfus posuit
mediatore ipsius sellicti romoaldus filius raccisi presbiter de locu mascianu; et per ipsa
guadia obligavit se ipse machenolfus et suis filiis et heredes, ut si taliter omnia suprascripta
noluerint adinplere in suprascripto ordine, vel aliquit inde remobere aut contrare
quesierit, per ipsa guadia obligavit se ipse machenolfus et suis filiis et heredes ad componendum
ipsius sellicti et ad eius heredes biginti auri solidi constantini, et omnia suprascripta
194
per iamdicto ordine illis compliret. Et taliter pro parte ipsius sellicti monachi de
eius heredes oc scribere fecimus te iohannes notarius.
+ Ego qui supra dauferi.
| |