Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1154 » Pag 158 - 160

7.1154
158
160

158
MCLIV
A. D. 1051
+ In nomine domini tricesimo tertio anno principatus domni nostri Guaimarii gloriosi
principis, et tertio decimo anno ducatus eius amalfis, et duodecimo anno ducatus illius
sirrenti, et decimo anno principatus et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii
principis et ducis, mense maio, quarta Indictione, Ante me Iohannem Iudicem mastalus
filius quondam mansonis qui cognominatus est cackabellu, et maurus filius quondam lupeni
de maurisculo, et Iohannes filius quondam alfani, et mastalus filius gutti coniuncti
sunt cum sergio filio quondam Iohannis, qui cognominatus est iuncatellu, et cum Iohannes
159
filius quondam leonis, et cum urso et iohanne gastaldeis filiis quondam iohannaci gastaldei,
et cum iohanne filio quondam sergii de lupeno, et cum mastalo filio quondam sergii,
qui cognominatus est cackabellu, propter intentiones quas inter se habuerunt de rebus
eorum de loco beteri, ex quibus partem divisam habent, sicut illorum cartule continent,
partem vero indivisam, et illud quod indivisum est, devent dividere in quinque sortis.
Unam partem ex eo devent tollere ipsi mastalus filius mansonis, et maurus filius lupeni,
et Iohannes filius quondam alfani, et mastalus filius gutti: hi omnes cum germanis fratribus
eorum, qui nichil ex eo retinent, et alteram partem ipsi sergius filius Iohannis, et
Iohannes filius leonis, et alteram partem ipsi ursus et Iohannis gastaldei, et aliam partem
ipse Iohannes filius sergii, et aliam partem mastalus filius sergii cum fratribus suis,
et de ipso comuni hi qui illut retinent pastenatum habent. Nunc autem convenit inter
eos, ud hi omnes suprascripti darent quintam partem ex ipsis rebus, que indivise sunt,
et eorum heredes ipsis mastalo, et mauro, et iohanni, et mastalo, et illorum heredibus
iuxta finem rerum ecclesie sancte marie que eis pertinet, et ipsi omnes alii et illorum
heredes tollerent partes suas ex eo quod pastenatum habent unusquisque per rationem.
Et cum taliter illut inter se divisum abuerint, sicut suprascriptum est, illi et illorum
heredes firment inter se cartulam divisionis a puplico scriba scriptas, in quibus iudex,
aut idonei subscribantur testes cum guadiis et fideiussoribus et penis obligationis de centum
auri solidos constantinis, sicut lex et consuetudo istius est civitatis. Sic tamen, ud
ipsi ursus et iohannes gastaldei, si boluerint, et illorum heredes habeant suas partes ex
eo quod pastenatum habent iuxta rationem, et securiter habeant res eorum, quas paratas
habent, coniunctas cum suprascriptis rebus, et ipse mastalus filius mansonis in omnibus
suprascriptis faciat permanere mansonem germanum suum et eius heredes, tam ipse mastalus,
quam et eius heredes et ipse iohannes filius alfani et eius heredes in omnibus suprascriptis
faciat permanere petrum et alfanum germanos suos et illorum heredes, et mastalus
filius ipsius gutti, qui omnia que anc cartulam scripta et scribenda sunt, fecit
per absolutionem ipsius genitoris sui, et eius heredes faciat in omnibus suprascriptis permanere
iohannem et maurum, et leonem fratres suos, et illorum heredes, et ipse iohannes
filius leonis et eius heredes in omnibus suprascriptis faciat permanere aloaram uxorem
suam et eius heredes, et ipsi ursus et iohannes gastaldei et illorum heredes in omnibus
suprascriptis faciat permanere pantaleonem fratrem eorum et illius heredes, et ipse
mastalus filius sergii et eius heredes in omnibus suprascriptis faciat permanere iohannem
et mansonem et ursum fratres suos et illorum heredes. Et per convenientiam ipsi sergius,
et iohannes, et mastalus, et maurus, et iohannes et mastalus guadia ipsis urso et Iohannis
160
gastaldei dederunt, et ipsi sergius et iohannes fideiussorem eis posuerunt sergium filium
quondam landulfi, qui cognominatus est curiale, et ipsi alii fideiussorem posuerunt mansonem
filium quondam sergii, qui cognominatus est cackabellu, et per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes, si suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere
presumpserint, et, sicut superius legitur, non adimpleverint, componere ipsis urso
et iohanni et illorum heredibus centum auri solidos constantinianos, et sicut superius legitur,
adimplere. Veruntamen suprascriptas res ipsi omnes suprascripti et illorum heredes,
sicut suprascriptum est, habeant cum vice de viis suis, et inter virgulas legit gutti.
Et taliter te iohannem notarium scrivere precepi.
+ Ego qui supra iohannes Iudex.
Torna all'inizio