Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.318 » Pag 138 - 139

2.318
138
139

138
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis,
et secundo anno eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense ianuarius
octaba indictione. memoratorium factu a me alphanus filius quondam areghisi, eo quod
ante subscripti testes per vona comvenientia guadia mihi dederunt petrus et nigola germani filii
quondam iohanni, et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberunt se
et suis heredibus amodo et usque decem anni completi tenere ad lavorandum terris bacue et silbis,
139
quod abeo in locum tusciano ista parte et erga ipso flubio tusciano in oc ordine; ut amodo
et usque ipsi decem anni completi licead illis et suis heredibus illut tenere et lavorare, et annualiter
ipse terris bacibe conciare, sicut meruerit ad seminandum, et faciant nos scire, et nos
demus eorum tertiam partem de semente, et illis due sortis, et tota ipsa semente illis semminare
iusta ratione sicut meruerit, et per tempore ipsi lavori communiter studiemus et recolligamus,
et tritulemus: ipsi germani et suis heredibus due sortis, et nos tertiam partem,
et ibidem ad ira dibidamus inter nos in tertiam parte: nos tollamus inde tertiam parte, et illis
due sortis; et de ipse silbis, quantum illis inde scampaberint amodo et usque sex anni
completi, illut lavorare, et quantum inde tollere vel abere potueritis amodo et usque ipsi sex anni,
totum illut sibi abeant et nullam sortione inde nobis deant. tantum per omnis annum amodo
et usque ipsi sex anni completi deant inde nobis terraticum secundum consuetudine de ipso
locum: da completi ipsi sex anni in antea usque ipsi decem anni, quantum ibidem scampatum
illis abuerunt, communiter illut nobiscum laborare sicut et ipse alie terris: da completi ipsi
decem anni, tota ipsa terra ad nostras rebertas potestate. Sequitur consueta formula; quod
si taliter etc. statuta multa decem aureorum constantini solidorum. quod scripsi ego petrus
notarius qui interfui.
+ ego alfanu
+ ego lando.
Torna all'inizio