Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6 » 6.573 » Pag 41 - 42

6.573
41
42

41
+ In nomine domini nostri ihesu christi. Anno ab incarnatione eius
millesimo centesimo octavo decimo. Et duodecimo anno principatus domini
Roperti gloriosi principi. Mense november per Indictione duodecima. Ego
domina Sica gratia dei comitissa castro cikaliensis. hac filia quondam domini
adenulfi comiti puteolani. Per licentiam et absolutionem viri mei domino ac
strenuissimo militi et baroni aymoni de argentia. gratia dei dominum de castellum
cikaliense. Ante iohannes vero militi et fideli nostro. et coram lando mellusio
iudici et petri senatori. et bernardu qui nominatur de animbuldo.
et coram petrus venerabilis presbiter de rocca. et aliis bonis hominibus.
A presenti die promptissima voluntate pro dei omnipotenti amorem et pro
mercede et redemptione anime nostre. atque omnium fidelium christianorum
defunctorum. Offerivimus atque tradidimus vobis domino cesarius venerabilis
abbas religiosus ac pius vir. rector et custos monasterio sanctissimi
severini et sossii ubi eorum venerabilia requiescunt corpora. vobis
autem et ad cunctas vestras religiosorum monachorum congregationes. et
per vos in suprascripto sancto monasterio. quod fundata est in civitate
neapoli. Hoc est integra una pecia de terra mea pertinente que videtur
esse in loco ubi dicitur ad ipsu cerquetum de sancta paulina. que est obedientia
de suprascripto sancto vestro monasterio. cum viis et anditis suis. et
cum omnibus suis pertinentiis. Et habet hos fines. A capite orientis terra
de suprascripto sancto monasterio et vadit usque in via puplica. et habet
exinde in ipso capite de latitudine passos quadraginta tres. A capite occidentis
terra meaque que reservavi in potestate mea. sicut inter se duos
terminos quem modo ibidem fiximus unum album et alium nigrum simul
marmoreis esfina et habet exinde de latitudine passos quadraginta tres.
A latere meridie terra de ipsi cribari et de iohanne de lucia. et terra
iohanni boccaplanola. et modicum de ipsa terra mea. que reservavi in
potestate mea. sicut inter se esfinat suprascripto termine album et alium
nigrum vetere et habet exinde de longitudine passos centum et unum.
Ab alio latere septentrionis. terra suprascripto sancto vestro monasterio.
et terra cicino guarneri. seu et alia terra de suprascripto sancto monasterio.
42
quamque terra heredes de ciciro de gautio sicut inter se levata et suprascripta
termine Nigrum esfinat. et habet exinde passos de longitudine
centum et duos. Hec autem suprascripta integra petia de terra que vobis
et per vos in suprascripto sancto monasterio offerivimus cum omnibus suis
pertinentiis sicut hic super legitur. Ab hac die et in antea a nobis vobis
et per vos in suprascripto sancto monasterio sit offertum et traditum ad
habendum et possidendum ibidem usque in sempiternum. pro opus et
utilitate ipsius vestri monasterii. A nobis autem neque a posteris seu
et heredibus nostris. nec a nobis persona summissas nullo tempore numquam
vos aut posteris vestris vel suprascripto sancto vestro monasterio. aut
ipsa vestra obedientia sancte pauline quod absit habeatis exinde aliquando
quacumque requisitionem aut molestiam per nullum modum a nunc et in
perpetuis temporibus. Insuper omni tempore nos et heredibus seu posteris
nostris vobis vestrisque posteris et ab ipso sancto vestro monasterio exinde
in omnibus antistare et defendere debeamus ab omnibus hominibus.
pro eo quod in presenti scripsistitis nomina nostra et de cui nomine deus
scis in sacro dicticos ipsius vestri monasterii quia ita nobis pro dei amore
placuit. Si quis autem potens vel impotens homo secularis aut sacerdotalis
ordine. contra hanc cartula offersionis venire presumpserit et ea evacuare
volueris per quovis modum. Qui talia agere presumpserit. habeat anathema
da trecentos decem et octo patres sanctos. et partes habeat cum Symone
magum et iuda traditore domini nostri ihesu christi. Et sic degluctiat eos
terra sicut degluctivit dathan et abiron. Et insuper cum omnibus suis remeliorationibus
obligati siamus nos et nostris heredes seu et nostris posteris
in ipso sancto suprascripto monasterio ad componendum quinquaginta
solidos vizanteos de auro boni. Et hanc cartula offertionis de quibus continet.
firmum. munitum. atque inviolabile maneat in perpetuum. Et te iohannes
clericus et notarius scribere precepi castro cikaliense.
+ Ego Lando iudex. +
+ Ego Stephanus Mellusus. +
+ Ego Jhoannes Vicecomes. +
Torna all'inizio