Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.462 » Pag 5 - 6

3.462
5
6

5
+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense martius, sexta indictione. ideoque
ego lanfrid diaconus filius quondam iaquinti clarefacio, quoniam pertinentes est mihi et
alphani germani mei tota et inclita terra et casa, quod ipse genitor et genetrice nostra abuerunt
intus hanc salernitanam cibitatem a subtus platea qui pergit ad ipsa fistola, medietas
mihi ipsa terra et casa et andita sua, et ipsa alia medietas predicti alphani; et congruum
est mihi tota et inclita ipsa mea medietatem benumdare ad predicto alphano germanus meus.
et ideo ego iamdictus lanfrid mea bolumtate ante presentia petri iudici per hanc cartulam
benumdedi, adque ad semper abendum confirmabi tibi iamdicti alphani tota et inclita ipsa
mea medietate de predicta terra et casa et andita sua cum omnia intro se abentibus et suis
pertinentiis. Unde de inclita ipsa medietate, quem superius dixi mihi est pertinentes, nullam
mihi vel uxori mee, aut cuiqua ominibus, vel in quavis partibus restitit, aut dicimus remanere
sortionem; set, sicut superius diximus, tota et inclita ipsa medietate terra et casa
et andita sua, qui fuit ipsius genitori et genetrici nostre, tibi iamdicti alphani benumdedi,
ad securiter et firmiter amodo et semper tu nominatus alphanus quam et tuis eredibus illut
abendum, possidendum, omnia inde faciendum quod bolueritis. Unde pro confirmandam et
stabiliscendam hanc nostra bindictione, nunc a presentis recepi a te exinde, i sunt auri tari
boni per solidos, sicut inter nos combenit in omnis deliberatione. de qua per bona combenientia
ego supradictus lanfrid guadia tibi nominati alphani dedi et mediatorem tibi posui
me ipsum; etc. Sequitur consueta formula. Pro guadiis definitum fuit duplum pretium. et
pro vestra securitate dedit tibi sortionem meam de una cartula continentes: rampertus filius
scamperti donasset ragimpoti filio ragemfrid et marie filie sue medietatem omnis rebus sua
de locum dupino finibus mitilianense, et integra terra cum binea, quam ei donatum fuit da potefrid
filio poterici in locum iobi: in simul et donabit illorum medietatem ipsa casa sua terranea,
quas abuit intus salernitanam cibitatem edificata in ipsa terra, quas ei benumdedit
gaido castaldus cum parietibus suis et sericidia sua et cum andita sua; tali tinore ipsa cartula
tibi dedi, ut, quando tu vel tuis eredibus bolueritis de supradicta nostra bindictione per
vos ipsis esset auctores, potestatem abeatis cum illa et cum alia ratione que inde abueritis,
in omnibus inde causare et finem facere, qualiter bolueritis; et quando nos quesieritis exinde
6
abere auctores, ostendite ipsa cartula. et uniter exinde causemus usque ad finitam legem et
defensemus vobis supradicta bindictione, sicut supra dictum est; et quando mihi vel ad
meis eredibus necesse fuerit ipsa cartula pro ipsa alia rebus que continet, et fecerimus vos
exinde scire, vos autem detis nobis ipsa cartula, abendum nos illam salba usque dies triginta,
et postea remittamus aput vos illam salba, ad abendum omni tempore in supradicta ratione
per supradicta obligata pena: tantum predicta nostra bindictione ipsa genetrice nostra diebus
bite sue tenere a vestra parte, sicut a nos illa tenere debuerit. et taliter scribere rogabimus
te ademari notarium. hactum salerno.
+ ego qui supra petrus iudex
+ ego romoaldus notarius me subscripsi
+ ego mascinu.
Torna all'inizio