|
411
In nomine sancte et individue trinitatis. Henricus sextus divina favente clementia
romanorum imperator semper augustus. Aequitatis ratio postulat, ut imperialis clementia
omnibus ecclesiis in imperio constitutis patrocinium protectionis sue impendat; eas
tamen quae speciali subiectionis et dominii iure pertinent, propensiore gratia favere et
manutenere invigilet. Eapropter notum esse volumus universis imperii fidelibus, quod
nos coenobium sancte Florę, quod in podio Turrite prope Aretinam civitatem reędificari
p. 27
ordinavimus, in nostram tuitionem cum omnibus pertinentiis ipsius in tanta
nostre serenitatis benevolentia suscepimus, quod illud in eodem loco et in cunctis
suis possessionibus plena securitate et pacis quiete perfrui volumus. Et quoniam eamdem
ecclesiam ad manus nostras intendimus retinere, sicut ipsa soli imperio attinere
dinoscitur, statuimus praecipientes, ut nulla persona ecclesiastica vel secularis, videlicet
ut non episcopus, non marchio, nec comes, nec ullus consulatus, in praedicta
ecclesia et universis quę ad ipsam spectant, presumat eam aliqua prorsus violentia
seu molestia gravare; nec quisquam, nomine fodri vel collecte aut albergarie aut alicuius
exactionis, audeat de cetero ab eadem ecclesia et eius colonis aliquid repetere
vel auferre. Loca autem et possessiones predictę ecclesie, quas ei nostra auctoritas
confirmat, et sub hac tuitione et protectione securas manere volumus, suis nominibus
subscribi dignum duximus. Castrum sancte Flore in podio Turrite construendum, cum
omnibus ad se pertinentibus; plebem de Quarto cum suis pertinentiis; castrum Fontiani
cum sua curia; possessionem quam eadem ecclesia habet vel habere debet in curia de
Pilli; castrum Rogetini et ecclesiam sancti Quirici; ecclesiam sancti Vincentii de Cortona,
et quicquid in Cortona habet vel habere debet intus et extra; castrum Mugliani
cum suis pertinentiis; illud quod prefata ecclesia habet in curia Montaniani; villam de
Maiano; ecclesiam sancti Petri maioris de civitate Aretina, et ecclesiam sancti Gregorii,
et ecclesiam sancti Laurentini et Pergentini, et quicquid iuris habet sibi a nobis concessum
in villam de Montione; Quaratam, plebem de Galognano, et castrum Galognani
cum suis pertinentiis; ecclesiam sancti Thomae, et castrum et villam de Sexto, et quicquid
habet in curia Marcene; Montem Pincoli, et ecclesiam sancti Petri de Falzano, et
ecclesiam sancte Felicitatis; Sarnae castrum cum suis pertinentiis, et illud quod habet
in castro et in villa Focognani; villam Verazani cum sua ecclesia; ecclesiam sancti
Martini de Vitiano; illud quod habet vel habere debet in castro et curie Polezani.
Haec itaque pretaxata loca, cum ecclesia de Gargonsa, et quicquid iuris habet tam in
castro de Gargonsa quam in castro Vicione, in nostram tuitionem suscipimus; et imperiali
auctoritate precipientes, ut in hiis prefati coenobii possessionibus quas nunc habet
vel in futurum iuste acquisierit, nulla, ut predictum est, persona ecclesiam illam infestet,
aut aliquis in ea et eius pertinentiis exactionem faciat, nisi nos ipsi, aut missus
noster ad hoc nominatim destinatus. Si quis autem huic nostre institutioni contraire et
prefatam ecclesiam molestare presumpserit, centum libras auri pro pena componat;
quarum medietas fisco, et residua abbati et ecclesie illi exibeatur. Testes huic rei sunt
Willelmus archiepiscopus Ravenne, Conradus episcopus Wormaciensis, Ludovicus dux
Ravenne, comes Sifridus de Morle, Robertus de Durne Salimbene de Papia, Lotharius
de sancto Genesio et Albertus civis de Cremona, imperialis aule iudices et alii
quamplures.
Signum domini Henrici sexti romanorum imperatoris invictissimi (M.) .
Data sunt hęc anno ab incarnatione Domini M . clXXXXIIII, indictione xii, regnante
domno Henrico sexto imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXIII, imperii vero IV.
Datum Pisis, per manus Alberti imperialis aule prothonotarii, XIV cal. augusti.
| |