173
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo nono die vicesima
mensis iulii indictione quinta neapoli: Certum est me leonem filium
quidem domini boniti comitis qui dicitur farricellu. una cum voluntate
presenti marie coniugi mee: A presenti die promtissima voluntate Venundedi
et tradidi vobis sergio campertario filio quidem aligerni campertarii et maria
iugales: IDest integra terra mea que nominatur roberetu posita in maranu
cum arvoribus et introitum suum omnibusque sivi pertinentibus qui coheret
sivi ab uno latere terra cesarii nepoti mei. et de uno capite via publica. et
ex alio latere terra de colonos de balusanu a vero alio capite terra stephani
. . . . . . . . . . . Unde nihil mihi exinde remansit aut reservabi nec in aliena
cuiusque persona commisi aut iam committo potestate: Ita ut a nunc et
deinceps iam dicta integra terra que vocatur roboretum posita in maranu
cum arvoribus et introitum suum omnibusque sivi pertinentibus sicuti per
nominatas coherentias vobis ea insinuabi sicut superius legitur in vestra
heredumque vestrorum sit potestate queque exinde facere volueritis. et neque
a me nominato leone una cum voluntate nominate marie coniugi
mee neque a meis heredibus nec a nobis personis summissis nullo tempore
numquam vos nominato sergio campertario et maria iugales aut heredes
vestris abeatis exinde quacunque requesitione aut melestia ha nunc
et in perpetuis temporibus. Insuper omni tempore ego et heredes meis vobis
vestrisque heredibus nominata integra terra sicuti per nominatas coherentias
vobis ea insinuabi av omni homine omnique personis in omnibus antestare
et defensare promittimus. pro eo quod in presenti accepi a vobis
exinde auri solidos quatuor bytianteos sicut inter nobis combenit: Si
autem ego vel heredes meis quobis tempore contra hanc chartula venditionis
ut super legitur venire presumpserimus et minime adimpleverimus
hec omnia nominata per quolibet modum aut summissis personis tunc
componimus vobis vestrisque heredibus auri solidos duodecim bytianteos
et hec chartula venditionis ut super legitur sit firma: Quam chartula
venditionis sicut superius legitur a nobis facta david curialis scribendam
rogavi die et indictione nominata quinta +
174
hoc signum + manus nominati leoni. signum + manus nominate
marie coniugi sue qui omnia nominata consentierunt et testes ut subscribere
rogaverunt quod ego qui nominatos hab eis rogitus pro eis
subscripsi et nominatos solidos confiteor percepisse. +
+ ego Iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptos solidos confiteor percepisse +
+ ego stephanus filius domini boni rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi et suprascriptos solidos confiteor percepisse +
+ ego leo filius domini sergi rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi et suprascriptos solidos confiteor percepisse +
+ Ego david curialis complevi et absolvi die et indictione nominata
quinta +
|