Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.287 » Pag 94 - 95

2.287
94
95

94
+ In nomine domini quadragesimo tertio anno principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
et secundo anno principatus domne gemme coniugis eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense december quarta indictione. memoratorium factu a me sassu liver homo, qui fui ex
genere francorum, eo quod in urvem salernitanam ante subscripti testes per vona comvenientia
tradiderunt nobis mari filius ciceri et amatus nepotem eius filius petri una pecia de terra, quod
abunt in locum felline in monte qui dicitur vetrano finibus salernitanis, per hec finis et mensuria:
de pede fine ipsorum thio et nepotem et de consortes illorum, sunt exinde latitudo passos
triginta: de una parte fine de heredes ursi thio illorum, et de super a parte de ipsa serra
fine ipsorum thio et nepotem, et inde sunt latitudo passos triginta: de alia parte fine de heredes
petri, qui sellictus vocabi, et coniungente in ipsa priore fine et est per mensuria longitudo
in omni loco passos octuaginta et in medium per traversum sunt passos triginta ad
iusto passum homini mensuratum. hec vero terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuria
ipsa percurrit, tota et inclita omnia intra se abentes et cum vice de bia sua mihi tradiderunt.
unde pro taliter per vona comvenientia guadia mihi dederunt et mediatorem mihi
posuerunt maraldus, filius iannelgari tali ordine, ut hamodo et usque undecim anni completi
licead me et meis heredibus inclita supradicta illorum tradictione tenere ad nostram potestatem,
et ibidem lavorare et foveas et omnis nostra utilitatem ibi facere, et binea ibidem plantare,
et omnis fruges et binum et quicquit annualiter ibidem redierit et fecerimus, amodo
95
et usque conpleti ipsi undecim anni, totum nostre sit potestati faciendum exinde omnia quod
voluerimus, et nullam exinde nobis tollere querat illis vel eorum heredes; et per ipsa guadia
hobligaberunt se suosque heredes defensare mihi et ad meis heredibus amodo et usque
ipso constitutum supradicta sua tradictione inclita ab omnibus hominibus omnique partibus,
et non illut vel exinde nobis tollere aut contrare. ad completi ipsi undecim anni, ego autem
et meos heredes abeamus in tota ipsa terra per ipse finis et mensuria vinea facta et levata
et cooperata et de super et de subto laborata et cultata, sicut locus ipse meruerit, ut bene
paread lavorata; et plicaret se illis vel eorum heredes et totum per ipse finis et mensurie
per medium equaliter inter nos dibidamus: illis tollat illut medietatem, et michi vel
ad meis heredibus tradat illut in sorte medietatem cum vice de bia sua per talem firmam
securitatem, ut omni tempore ego et meis heredibus securiter et firmiter illut abere possamus,
faciendum exinde omnia, quod voluerimus, defensatum semper michi et ad meis heredibus
per illis et per filiis et eorum heredes cum vice de bia sua ab omnibus hominibus omnique
partibus, et non illut vel exinde nobis tollere aut contrarent. redita et palmenta
quod ibi abuerimus, si ebenerit in ipsa sortione nostra, abeamus illut nobis; et si ebenerit in
ipsa sortione illorum, licentiam et potestatem abeamus ego et meos heredes illut exinde disturvare
et escutere cum omnis nostra causa, quod ibi abuerimus, et reducere illut in ipsa
nostra sortione sine contrarietate vel requisitione illorum vel de eorum heredes aut cuiquam
hominibus. tamen si aliquando tempore ego et meos heredes ipsa nostra sortione datura aut
vinditura abuerimus ipsorum thio et nepotem vel ad eorum eredes, illut vindamus ad iusto
pretium, quod iuste fuerit appretiatum, et faciamus ei scire ad ipso emendum per tertio
constitutum usque dies triginta, et si infra ipsa constituta noluerit illut emere ad iusto baliente
pretium, tunc licead nos illut dare, cui boluerimus; nam si ante ipsa constituta absque
volumtate eorum cuicumque illut dederimus, sicut de nostra potestate esse substractum,
tunc sine pretium revertar ad eorum potestatem. quod si taliter omnia, ut superius legitur, nobis
non adinpleverint et aliquit inde contradixerint, tunc per ipsa guadia hobligaberunt se
suosque filios et heredes componere michi vel ad meis heredibus, aut cui brebem iste vice nostra
in manum paruerit, quinquaginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per
inbitis nobis conplirent; et hunc brebem scripsi ego arechisi notarius et interfui.
+ ego petrus notarius me subscripsi
+ ego lando
+ ego grimoaldus notarius me subscripsi
+ ego romoaldu.
Torna all'inizio