Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 03 » 3.463 » Pag 6 - 7

3.463
6
7

6
+ In nomine domini undecimo anno principatus domni nostri iohanni, et quinto anno
principatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense nobember, septima indictione.
declaro ego friderisus comes filius quondam radoaldi, quoniam supradictus domnus
iohannes una cum domna sikelgaita principissa uxor sua donaberunt mihi duos servos suos
adulescentes nomina illorum iohannes et nicola, ad securiter ego et cui et ubi per me dati
paruerit ... quod mihi emiserunt inde inclite personis ipsorum
iohanni et nicole servos abendum ... et illorum personis faciendum omnia quod voluerimus;
et obligaberunt se ipsi domnus iohannes et domna sikelgaita principes et suis heredibus,
semper antistandum et defensandum mihi, et cui vel ubi per me dati paruerit et ad
nostris heredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, inclite personis ipsorum iohanni et nicole
da omnes homines omnique partibus; et, si illis nobis defensare non potuerit, adimplerent nobis
nostrisque heredibus iustitia, sicut in lex nostre langnobardorum de donum et launegilt continet.
et, si taliter non adinpleberint et aliquit exinde remobere aut contrare quesierint, componere
obligaberunt se et suis eredibus mihi et cui vel ubi per me dati paruerit et ad nostris
eredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et sic nobis
adimplerent, et questio eorum exent inde tacita et bacua; et, quando ego et cui vel ubi per me
dati paruerint et nostris eredibus, et cui carta ipsa in manum paruerit, voluerimus per nos ipsis
7
inde esset auctores, potestatem aberemus bice illorum in omnibus inde causare et finem facere,
qualiter voluerimus, cum quale monimen et rationem inde abuerimus. et ego ante presentia petri
iudici ostedi supradicta carta scripta per petrus notarius roborata sufficienter; et ante ipsum
iudicem missum supradicti principis, et ibidem exent subscripti idoneis hominibus, ego iamdictus
friderisi per hanc carta per bona combenientia commutationis ordine tradidi tibi maioni
arhidiaconi et abbati ecclesie sancti maximi situs intus hanc salernitanam cibitatem, una
tecum exet de parentibus tuis, qui sunt dominii de ipsa ecclesia, ambo supradicti serbi iohannes
et nicola inclite illorum personis, ad securiter et firmiter amodo et semper tu tuique successoribus
ilis servos abendum et de illorum personis faciendum omnia quod volueritis. unde pro
confirmandam et stabiliscendam anc nostra tradictionem per alia carta, que aput nos scripta
retinemus, recepimus a te iamdicto abbate et da ipsi parentes vestri, qui sunt dominii de ipsa
ecclesia, de familiis predicte ecclesie duo parbule infantule, nomina illorum grisa et maria, qui
sunt filie mirandole ancilla predicte ecclesie; finitoque vicaria ipsa aput nos, ea ratione, per vona
combenientis obligabi me qui supra friderisi et meis eredibus amodo et semper antistandum
et defensandum tibi iamdicto maioni abbati ed ad tuis successoribus inclite personis ipsorum
iohanni et nicole da illi hominibus et partibus, cui per me dati vel obligati paruerit. et qui pro
nostris partibus quodcumque causationes inde preposuerit. et si taliter illis non defensaberimus,
aut si nos nostrisque heredibus quesierimus aliquit exinde tollere aut contrare seu remobere,
per bona combenientia componere obligabi me et meis eredibus tibi tuique successoribus quingentos
auri solidos constantinos; de aliis hominibus et partibus non queratis nos exinde abere
auctores vel defensores, set pro vestra defensione dedimus tibi supradicta carta, quam supradictus
domnus iohannes et domna sikelgaita principes mihi, sicut superius dictum est, emiserunt
de personis ipsorum iohanni et nicole, ut, cum illa et cum quale alia rationem abueritis,
per vos ipsis siatis auctores et defensores. et taliter scribere rogabimus te petrus notarius.
actum salerno.
+ ego qui supra petrus iudex
+ guido
+ ego grimoaldo
+ ego pando.
Torna all'inizio