Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.690 » Pag 261 - 262

4.690
261
262

261
+ In nomine domini vicesimo sebtimo anno principatus domni nostri guaimari, et primo
anno principatus domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense ianuarius, quartadecima
indictione. Memoratorium factum a me guaiferius filius quondam guaiferi comiti
in locum nucerie ante subscripti testes, per combenientia tradidit ego ad tenendum et lavorandum
de rebus mea una pecia de terra campense, alfani et iohanni germani filii quondam
maioni abitatores de nucerie, quod abeo in locum siano ubi propio cannitum dicitur,
et qui est propinquo ad badu maiore per as fines: ab oriente fine via antika; et a pars
meridie fine de ominibus nucerini; et a pars occidentis similiter fine pubplica que
pergit ad sarnu, et a subtus ipsa via usque padule quantum introire potueritis ad lavorandum;
et a sebtentrionis similiter fine de ipsi nucerini usque ipsa via priora fines. Ideo,
sicut diximus, ipsa predicta pecia per ipse predicte finis ipsorum predicti alfani et iohanni
ad lavorandum illut tradidit in oc ordine, ut amodo et usque duodecim anni completi ad
sue et de suis eredibus sit potestatis ipsa iamdicta pecia illis tenere et dominare, et fobee
et omnis sue utilitatis illis ibi facere iuxta ratione, et illut lavorare et seminare per omnis
annum semente, qualiter voluerint, et omnis lavores qui illis ibidem fecerint, totum
sue sint potestatis, faciendum quod voluerint: tantum per omnis annum deant illis vel eorum
eredibus ad missum meum iuxto terraticum secundum consuetudo de ipso locum, et
262
ad completo ipso constitutum ipsa predicta pecia rebertar ad nostra vel de nostris eredibus
potestatis, faciendum inde quod voluerimus. Tantum, si illut seminatum abuerint ipso
annum ad ipso constitutum, liceat illis inde exire cum ipsum lavores, sine omnis contrarietate
nostra et de nostris eredibus, vel et de cuiquam ominibus qui per vobis illut datum
paruerit. Tantum terraticum illut nobis daret iuxto, sicut dictum est. Unde pro taliter
per vona combenientia guadia nobis ipsi predicti germani dederunt, et mediatorem
nobis posuerunt mirando tio illorum filium quondam berenardi de ipso locum turricle; et
per ipsa eadem guadia, etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Quod
scripsi ego petrus clericus et notarius qui interfui.
+ Ego iohannes clericus
+ Ego dauferi.
Torna all'inizio