Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 0.504 » Pag 265 - 266

0.504
265
266

265
+ In nomine Sancte et Individue trinitatis anno ab incarnatione domini
nostri ihesu christi millesimo centesimo. et nonodecimo anno. Regnante
domino alexio Imperatore mensis februarii octavam indictione Ego Goffredus
gratia dei omnipotentis Inclitus Comes dominator civitatis monopoli Consideravi
omnipotentis dei misericordia et salute anime meae meorumque
parentum de propriis facultatibus et michi pertinentibus dare venerabilibus
locis et ecclesiis deo dicatis ut regnum sempiternum possim acquirere et
vitam possidere pro hac itaque ratione cum affectu magno desiderio per
fustem et per hunc scriptum offero atque trado ecclesie sancti nikolay que
sita est intus ista civitate in ipsa pinna. Hoc sunt enim terre super ipsi
montes in loco qui dicitur acquarulo quas pertinuerunt michi pro murtizzo
a parte Romualdo protospathario ex civitate baro et sunt terre ipse ab
ipso Turone in omni facie miliario uno usque ubi fecimus ipse Signede Inintegrum
ego qui supra comes offerui hec quas predixi terre in prephata
ecclesia sicut super diximus ad semper eodem monasterio et eius rectorem
abendum dominandum et possidendum et faciendum exinde omnia
qualiter eorum voluntatis fuerint Una cum superioribus subterioribusque
suis cum trasitis et exitis suis cum omni utilitate de rectore huius ecclesie
usque ad vie publice cum aquarie et putee et omnibus infra se abentibus.
Recipiente meam offertionem nunc huius monasterii domino Gibaldo
priore qui rectorem nunc videtur esse ipsius locis Una cum adbocatorem
suum Godelferio filio laiti trumarchi et qui hunc brebe offertionis
disrumpere voluerint omni divina maledictione subiaceat sub iugo anathematis.
et pro firmitatis causa hunc. scriptum nostrum offertionis propriis manibus
266
meis Signum sancte crucis Signavi et cum proprio meo sigillo meo
nomine continente ad plumbeum feci bullari et in ea precepi testari Iannoccaro
Iudex nostre curie Florvaldus Iudex et Leonis Iudicis et scribere
per manus troccicus notarius qui interfuit
+ Signum proprie manu meae qui supra Goffridus Inclitus comes.
+ Iudex prescriptus Iannoccarus adprobad istud.
+ FloRvaldus Qui supra Monopolitanus Iudex Hoc quod Super est firmo.
+ leonis civitatis monopoli Iudex qui supra ego
Torna all'inizio