Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.737 » Pag 49 - 51

5.737
49
51

49
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimari, Et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense aprelis, quinta
indictione. Ideoque ego urso filius quondam citri clarefacio, quoniam michi est pertinentes
abere per successionem in commitatum nucerie, Et congruum est mihi inclita ipsa mea
sortione, scepto unum ortale quod retinet simeone filius adelermi, illut benumdare sesami
50
et licti filii quondam licti, et musandi et sesami germani filii idem licti, et qui sunt consortibus
nostris in ipsa ereditate de heodem locum nucerie. Unde ego ipsius sesami benumdedit
de ipsa rebus inclita medietate, et ipsius licti cum ipsi filii sui nomine eorum musandi
et sesami inclita alia medietate. Et ideo, sicut mihi congruum est, in eodem locum
nucerie ante idoneis vonis ominibus, qui subter scripti sunt, per anc cartulam benumdedimus
vobis nominati sesami, et licti, et musandi, et sesami, ut diximus, inclita ipsa mea
sortione de iamdicta rebus, quod mihi pertinet abere da genitorem et genitricem meam,
aud undecumque, scepto sortionem mea de iamdicto ortale quod mihi reserbo, quod vobis
non dedimus. Nam illo aliut, qualiter superius diximus, inclitum illut vobis venumdedimus,
cum sortionem nostra de monimen inde da ipsa rebus pertinentem, qui sunt terris
cum arbustis, abellanieta, castanieta, quertieta, campis, silvis, in montibus quam et in
planis, cultum vel incultum, cum finis et viis suis, de tota ipsa rebus, ut diximus, inclita
ipsa mea sortione, scepto ipso hortale, vobis nominati benumdedimus, ipse supradictus sesamus
medietatem, et ipse licto cum ipsi filii sui ipsa alia medietate. Unde nullam nobis,
nec cuiqua ominibus, vel in quabis partibus, nichil inde restitid, aut dicimus remanere
sortionem, set, sicut diximus, illut vobis venumdedimus, ad securiter et firmiter amodo et
semper vos vestrisque eredibus abendum, dominandum, possidendum, et omnia exinde faciendum
quod volueritis, absque omni nostra et de nostris eredibus, aud cuiqua ominibus
contrarietate vel requisitionem. Unde pro confirmandam et staviliscendam anc nostra bindictione
a presentis recepi a vos nominati germani et filii ipsius licti auri tari voni numerum
quindecim in omnis deliveratione, sicut inter nobis convenit. De qua ego supradictus
urso per vona convenientia guadia vobis nominati sesami, et licti, et musandi, et
sesami dedit, et mediatorem vobis posui petrus congatum meum et filium idem petri. Et
per ipsa guadia obligo me et meis eredibus amodo et semper omni tempore defensemus
vobis vestrisque eredibus inclita supradicta mea binditione, cum omni sua pertinentia, et
cum sortione nostra de monimen inde pertinentem, scepto ipso pastenatum, da nobilibus
ominibus, quod vobis non defensamus, nisi da nos vel da nostris eredibus, et inclita supradicta
nostra bindictione, qualiter superius legitur, scepto ipso pastenatum, ut diximus,
defensemus illut vobis vestrisque eredibus omni tempore da illi ominibus et partibus, cui
per me vel per ipso genitorem vel genitricem mea illut vel exinde datum, aud obligatum,
vel thingatum, vel manifestatum esse paruerit, vel qui pro nostra et illarum parte vobis
vestrisque eredibus inde emiserit aud preposuerit quodcumque causationes: de alii vero
hominibus et partibus per vos ipsis siatis autores et defensores, cum ista cartula et cum
quale alia monimen et rationem inde abueritis, et vobis illut defensetis, sicut bultis; quod
51
si taliter, ut superius legitur, illut vobis vetrisque eredibus non defensaberimus, et aliquit
inde remobere aud contrare quesierimus per quabis rationibus, ideo per supradicta guadia
obligo me et meis eredibus componere vobis vestrisque eredibus, aud cui cartula ista
in manum paruerit, viginti auri solidi costantini. Et, sicut superius legitur, illut vobis defensemus.
Et questio et causatio nostra sit exinde tacita et bacua. Et taliter scribere rogavimus
te petrus clericus et notarius acto uius nucerie.+ Ego dauferi
+ ego mirandus subdiaconus.
Torna all'inizio