Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.119 » Pag 355 - 356

9.119
355
356

355
+ In nomine Domini. Tricesimo anno princibatus
domni nostri Gysulfi glorioso princebs, mense ianuario
quinta i[n]d[ictione]. Ego Guido filius quondam Urso
qui fui natibo de Laurjiana et modo sum abitator in l[oc]um
Ancilla Dei per combenientiam, coram bonorum hominum
suprascriptorum testium et per anc cartulam et per
manus domno Petrus, abbas Sancti Archangeli qui constructum
est in mons Coraci, optuli inclita mea rebus in
iamdicto monasterio cultum vel incultum cum omnia intus
ipsa rebus abentes indeque pertinentes, cum aquis, finis et
[vice] de biis, ubicumque vel quommodocumque per qualiscumque
rebus michi est pertinente per tota fine de Cilento.
356
in tali vero hordine ud ipsa suprascripta rebus fiat
in me meique heredibus potestatis usumfruendi nato nasciente
et de frudio faciamus quod boluerimus et faciamus serbitium
a[nn]ualiter in iamdicto monasterio, sicut alii hominibus
qui abunt offerta rebus in predicto monasterio et omni
tempore retdamus rationem in parte iamdicta ecclesia. et
si sicut scripta vel ex eis quicquam remobere vel contrare
aut retroare quesierimus per qualiscumque ingenium vel rationem,
per combenientiam obligo me ego Guido et meis
eredibus at componendum tibi predicto abbas tuosque posteriores
et in parte iamdicti monasterii vel cui scriptum
istum pro vice de iamdicta ecclesia in manu paruerit
triginta solidi auri costantini et que supra legitur in predicto
hordine firme et stabile permaneat. et iterum, si nos
vel nostris filii et heredes sine filio vel filia defuctis fuerimus
vel si de anc terra exierimus, suprascripta rebus beniat
in potestate de iamdicta ecclesia securo nomine; et si anc
terra rebersi fuerimus usque in tribus annis, suprascripta rebus
nobis nostrisque eredibus redeat potestatis qualiter in die
illa inbenerimus, et nos retdamus rationem et serbiamus in
iamdicto monasterio omni tempore nos et nostris eredibus
in predicto hordine. Et taliter scribere rogabi te Sammarus
presbiter et notarius. S.
+ Ego Achinu presbiter.
Torna all'inizio