|
244
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
filii quondam domni guaimari principis, mense nobember, tertia Indictione. Memoratorium
factum a me martinus qui fuit de capua, filius petri, eo quod ante iohannes castaldus
et subscripti testes per iussionem suprascripti domni principis, quam et pro pars
sacri palatii per demandatione mascini vestararium suprascripti domni principis tradidit
mihi rossemannus minister suprascripti domni principis una pecia de terra cum aliquantum
pastinu, quod ego pastenabit cum idisfrancu, quod sacri palatii abet in locum tusciano
illa parte flubio tusciano per finis et mensuras: a pars orientis fine bia publica,
inde sunt passi sexaginta: a parte meridie fine media sepe, inde sunt passi septuaginta
octo: a pars occidentis fine sacri palatii, inde sunt passi quinquaginta quadtuor; totum
mensuratum ad iusto passum omini inclitum illut, ut diximus, cum vice de bia sua illut
mihi tradidit in tali ordine, ut amodo et semper, natos nascentes, ad mea et de meis eredibus
sint potestatem illut tenendum, dominandum et fobee et omnis nostre utilitatis iusta
ratione ibidem faciamus, et ibidem resideamus et abitemus, et totum illut pastenemus
vinea de vono vitineo et pomis, ut ad completi decem anni abeamus totum illut surtum,
et operatum, et cultatum, et clusum, sicut in ipso locum meruerit; et per annum apto
tempore tota ipsa vinea de super et de subter lavoremus, et cultemus, et propaginemus,
et sic per annum totum illut lavoremus, ut per omnis annum vonum lavoratum pareat,
245
ut in melius proficiant et non dispereant, et salbum et clusum illut abeamus; et per annum
de vindemie amodo et semper faciamus scire missum palatii, ut ibi beniant, et nos
totum illut vindemiemus, et omnis vinum ividem ad palmentum dividamus: pars palatii
tollant inde quartam partem, et nos tollamus inde tres sortis, et nos illut portemus ad
cellarium domnicum de ipso locum, et salbum illut mittamus in organea palatii per nos
conciatum, et demus ad ipsum missum palmentaticum, et ipsum missum nutriemus, dum
ibidem steterit, secundum nostram possibilitatem; de qua per vona combenientia guadia
mihi ipsum ministrum dedit, et mediatorem mihi posuit petrus filius iobini presbiteri; et
per ipsa guadia etc. Statuta mulcta viginti solidorum auri constantinianorum. Quod scripsi
ego iohannes notarius.
+ Ego qui supra rossemannu minister
+ Ego adelgisi presbiter minister.
| |