Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1013 » Pag 219 - 221

6.1013
219
221

219
+ In nomine domini vicesimoquinto anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
quinto anno eius capue et ducatus illius amalfi. et quarto anno ducatus illius sirrentum,
et primo anno principatus domni nostri gisulfi eius filii gloriosi et suprascriptorum eximiis
ducis, mense december, undecima, indictione. memoratorium factum a me petrus clericus
filio quondam ursi presbiteri et abbati, eo quod ante subscripti idoneos omines per
combenientia coniunctus sum cum maraldum et leotardum germanis filiis quondam mari
de locum nuceria propter ad dividendum cum illis rebus de locum corbarum; qui est monte
et plano, et rebus que dicitur da la vetirina que coniuncta est cum alia rebus da corbarum,
quod ipsi maraldum et liotardu, germani ante os paratum abet da iohannes clericus
germanus meus. unde ipsi nominati maraldum et liotardi germani ante os annos dedit et
tradidit michi...... clerico in vicaria inclita medietate ipsa rebus da corbarum et
illut da veterina medietate, et tota et inclita una pecia de terra cum ortale in ipso locum
nuceria, sicut ipsa mea cartula..... est continente, et ipsi suprascripti maraldus et
liotardus germani per alia cartula pro exinde receperunt a te supradictus petrus clericus
tribus pecie de terris; una pecia de terra vacua da stavi ubi dicitur a le grottole, et alia
pecia medietate in locum angre ubi dicitur ad vaniara, et-medietate alia in locum ubi dicitur
ad pinillum, et una peciola in ipso locum vaniara, sicut ipse cartule vicariationis
per partes continet. modo vero, sicut diximus, coniunti sumus ad vona comvenientia, et
dividimus ipse rebus de locum corbarum et illut da la vetirina, et fecimus exinde duesortis;
una sortione fecit esse. de ipsa vetirina, et alia sorte fecit esse de ipso plaiu de
ipso monte, et coniuntum cum fine de guiso abbas et de consortibus nostris; que est ipsa
rebus de ipso iamdicto plaiu per ec mensurias: de pede passi undecim equaliter pervadit
socia in ipso monte et ipsa alia socia de ipso plaium de ipso monte abet passos tridecim,
et illut qui est ipso insirtitum qui dicitur vetere, abet passos in capite passos et in
pede passos viginti nobe. unde, ipsi nominati germani tradiderunt mihi sortione mea ipsa.
220
socia de plaiu de ipso monte, qui est a pars orientis coniunctum cum fine rebus guisoni
presbiteri et abbati, qui est de pede passi undecim cum auri tari sex et qualiter pervadit
socia in ipso monte et de ipso alio plaiu de ipso monte: similiter tradiderunt mihi una socia
a pars orientis erga fines ipsi germani cum passi sex et medium, et qualiter pervadit socia
in ipso monte, et comprensit ipsa socia, de ipso insertitum maiore, a parte meridie fine similiter
guisoni presbiteri et abbati abet..... passi nobe et medium et in pede passi duodecim.
Et ipsi germani comprenserunt sue sortiones totum illut da la vetirina qui est insirtitutum,
qui coniuntum est ad fine illorum et de alia parte a sebtemtrione coniunta ad fine
rebus alfani et de consortibus illorum, et una socia, de plaiu de ipso monte cum passi sex
et medium et erga fine meaque petri clerici, et ab occidente fine alfani et
comprenserunt una socia de ipso insirtitum vetere de capite fine ipso termite per capite
passi decem et medium et im pede passi decem et sebte et sortis; qualiter inter nos
et sortes illis inde michi tradiderunt, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis
pertinentiis et cum vice de vie sue, trasactibus nomen et affunditus in integrum dederunt
et tradiderunt, michi et, sicut ipse supradicte cartule vicariationis continet, ad securiter
et firmiter amodo et semper eos illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde
faciendum quod voluerimus: de qua per combenientia, guadia michi qui supra petri clerico
ipsi suprascripti maraldu et liotardu dederunt et mediatores michi posuerunt se ipsi; et
per ipsa guadia obligaverunt se illis et illorum eredibus tali ordine, si quomodocumque
per qualecumque ratione supradictam tradictionem, qualiter inter nos acsozavimus et sortis
tradidimus, illis vel illorum eredibus remobere aut retornare quesierint per qualecumque
rationem aut per eadem guadia, obligaverunt se illis vel illorum eredibus ad componendum
nobis nostrisque eredibus, vel cui unc brebem in manum paruerit, viginti auri
solidos constantinianos, et semper omni tempore nos et nostris eredibus tota et inclita
suprascripta dibisione securo nomine eos abere et possidere valeamus omni tempore, absque
omni contrarietate ipsorum germani et de illorum eredibus. preter tantum, si ego supradictus
petrus clericus aut meis eredibus daturo aut vindituro abuerimus, non abeamus potestatem
alicuicumque illut dare aut venundare preter ipsorum suprascripti gerinani
de illorum eredibus, et faciamus ego illis scire pro illut tollendum per tertio constitutum
de duodecim in duodecim dies, quod fiunt diebus triginta sex; et si infra ipsa constituta
illos emere noluerint post ipsa constituta, liceat illut eos dare cui boluero; nam si ante
ipsa constituta cuicumque illut "dederimus, ut de nostra potestate esset substractum, tunc
sine pretium redeant ad potestate illorum et de eorum eredibus, faciendum inde omni
quod voluerint. tantum si ego petrus clericus de tota suprascripta rebus que est mea sorte
221
vicariare voluero, potestatem abeamus vicariare et rebus tollere ibique procul sine contrarietate
ipsorum germani et de eorum eredibus, et ipsa rebus quod ibique procul vicariaberint,
siant obligata ad illorum potestate sub omni ordine thingnationis, et quando illut
dibidituro aut vindituro abuero, deant illis vel illorum eredibus michi meique eredibus
iusto baliente pretiu, que iuste fuerit acpretiata. Et taliter scribere rogavimus te petru
notarius qui interfui.
+ Ego iohannes clericus
+ Ego guandelferi.
Torna all'inizio