Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.676 » Pag 238 - 239

4.676
238
239

238
+ In nomine domini vicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimarii glorioso
principe, mense abbrelis, tertia decima indictione. ideoque ego iohanne domini gratia
abbas monasterii sancti michaelis archangeli, qui in lucaniense finibus situm est, declaro,
quia pars nostri monasterii plures abet ereditates maxime bacive, et congruum mihi est exinde
dare una pecia de terra bacuum ad pastinandum binea et salices, seu et alia poma, ad
georgi filium stefani qui fuit natibus de calabria, ubi modo residet ipso casale supra ipso
molinello, qui est rebus vestri monasterii; unde pro firmam stavilitatem perreximus ante
idoneis subscripti testes, et de sicut nobis congruum est, vona etenim bona bolumtatem
et per largietatem domni mansoni inclitus castaldus per anc quoque videlicet cartulam
tradidimus tivi supradicto georgi ipsa predicta pecia de terra, que est propria rebus vestri
monasterii, ut liceat te et tuis eredibus in ipsa terra residere, si bolueritis, et pastinare,
et fobee et omnis vestre utilitatis ibidem facere, et de quantum binum et frudium amodo
et usque septem anni completi inde tollere et abere potueritis, totum et a funditus vestra
239
et de vestris eredibus sit potestati; completi vero ipsi supradicti septem anni tu quidem
georgi et tuis eredibus abeatis tota ipsa clusa pastinata, et operata, et bene conciata de
super et de supter, sicut locus ipse meruerit, et detis annualiter natu nascente tertiam
partem de ipso bino et frudium ad pars nostri monasterii, de quantum exinde tollere et
abere potueritis, et nos vobis illut defensemus inclitum da omnis omines ab omnique
partibus, cum introitu, et exitu, et cum bice de bia sua, et cum omnia infra se abentibus;
quod si illut in supradicto ordine nos et nostris successoribus et pars nostri monasterii
inclitum tivi georgi et ad tuis eredibus inclitum non defensaberimus, et retornare seu
remobere illut quesierimus, aut forsitans vobis vel exinde ante ipsi supradicti septem anni
aliquit tollere aut contrare quesierimus, et quodcumque causationis adbersus bos exinde
emiserimus per vos ipsos, aut per summissam vestram, ideo ante omnia et per vonam combenientiam
obligo me qui supradictus iohanne domini gratia abbas, et nostris successoribus,
et pars nostri monasterii, componere tivi georgi et ad tuis eredibus, et cui scripto
isto bice vestra in manu paruerit, quinquaginta aurei solidi constantini. Nam, si de ac
terra exire bolueritis, totum et a funditus ipsa predicta rebus absque pretio rebertat ad
pars nostri monasterii, excepto ipsa mobilia, licentiam abeatis exinde tollere et facere exinde
que bolueritis: preter ipso palmento et ipsa casa relinquatis in nostro monasterio; et quando
vos vel vestris eredibus in ac terra rebersi fueritis, cum quale edificium illut usque in tres
anni inveneritis, iterum illut recolligatis et teneatis sicut superius dictum est; nam si
supra tres anni steteritis et in ista terra non parueritis, ipsa predicta rebus sit in potestate
predicti monasterii; unde guadia tivi georgi dare fecimus ipsum nostrum prepositum,
et mediatorem exinde tivi georgi dare fecimus ipsum predictum nostrum, et mediatorem
exinde tivi posuimus sergi surrentini filium iohanni surrentini, et per omnem annum detis
ad pars nostri monasterii terratico quadtuor modiola de grano et uno tari dato, et serbitio
faciatis in nostro monasterio; sicut semper usi fuistis facere, et taliter scripsi ego roffrit
presbiter et notarius, actus lucanie, qui interfui.
+ ego disiio presbiter
+ ego iohannes cusentinus testes.
Torna all'inizio