|
45
+ In nomina domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi glorioso princeps,
mense hoctuber decima indictione. memoratorium factu a me petrus presbiter et abbas rector ecclesie
sancti maximi, eo quod in locum nuceria ante presentia petri gastaldo et unus de dominius
ipsius ecclesie, astantibus hidoneis hominibus qui subter scripti sunt, et una mecum
adessent iohannes advocatorem meum quem supradictus gastaldo modo causam . . .
inferius declaramus iusta legem peragendum dedit et perficiendum, coniunctus sum ad vona
comvenientia cum muliere nomine musanda filia at herede cuidam framperti propter causationibus,
que cum ea habuit de terra cum arbustu vitatum in eodem loco nuceria subtus
sanctum petrum propinquo ipsa ecclesia, unde iam ante os dies ego cum ursus atrianense
viro eius causabit et wadiatus fuit secundum legem exinde finem faciendum. modo quidem,
sicut diximus, venimus exinde cum eidem vir et uxor ad vona comvenientia, ut absque sacramenta
per pactuationis hordine et per vona comvenientia inter nos exinde diffiniremus. dum
autem, sicut inter nobis comvenit et complacuit, ideo per iussione et volumtate supradicti
petri gastaldo, qui est unum de dominiis ipsius ecclesie, ipsa nominata mulier et ipse ursus
viro eius manifestaberunt se de ipsa nominata rebus, unde causationes habuimus, ut predicte
nostre . . . pertinentem per hec finis: de uno latere ab oriente et a meridie partibus
fine quod retinet sergi atrianense, unde cum eo in causatione sumus: a partibus septemtrionalis
fina bia antica: a pars occidentis fine terra sancte marie. infra hec finis manifestaberunt
se ipsi nominati vir et uxor, quod ipsius nostre acclesie esset pertinentes, et neque per testes,
neque per monimen, neque per qualecumque ratione illis aut eorum eredes quacumque tempore
nobiscum aut cum successores nostros, aut cum partibus nominate ecclesie causare aut contendere
non potere, et nos per comvenientia at per pactuationis hordine manifestabimus eorum de cunta
rebus que fuit madelberti, quod illis modo retinunt et dominaturi et possessuri sunt, ut nec nos
neque successores nostros nec quicumque pro partibus ipsius ecclesie quacumque tempore per
qualecumque ratione exinde . . . causemus, neque calumnie mittamus exinde eorum aut ad
illorum heredes. ideo, sicut inter nobis complacuit et comvenit per pactuationis hordine, exinde
inter nos diffinibimus, et ut firmiter permanendum omni tempore, sicut pars partium complacuit,
wadiabimus inter nos et utrisque partibus mediatorem inter nos posuimus ipsum supradictus
sergius atrianense filius quondam iohanni qui cognominatur de leone comite, et per partes
46
obligabimus per partes illis obligaberunt se et heredes suas, et nos obligabimus et successores
nostros et partibus ipsius ecclesie omni tempore firmiter permanendum in ista comvenientia et
manifestatione, et non queramus pars partium comvenientia ista per qualecumque ratione disrumpere
aut retornare, set semper, sicut superius legitur, pars partium omni tempore firmiter permanead,
et ad compositione obligabimus per ipsa wadia pars partium ego autem et seccessores
meos et partibus ipsius ecclesie et illis se et heredes suas componere illis, qui talia quesierit remobere,
ad illis qui firmiter permanere voluerit in ista comvenientia, biginti solidos costantinos
vonos. et hunc brebem diffinitionis per comvenientia scripsi ego grimoaldus notarius in eodem
loco nuceria, quia et interfui.
+ ego qui supra petrus
+ ego ioannes
+ ego petrus presbiter.
| |