Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1073 » Pag 26 - 28

7.1073
26
28

26
MLXXIII
A. D. 1047
+ In nomine domini vicesimo hanno principatus domni nostri guaimarii, et nono anno
principatus eius capue et ducatus eius amalfi et surrentum, et quinto anno suprascriptorum
principatus et ipsorum ducatus domni gisulfi filio eius, gloriosorum eximii principis et
27
ducis et quinto anno ducatus illorum apulie et kalabrie, mense ianuarius, quintadecima
indictione. Ideoque nos i sumus raidolfus presbiter et abbas clarefacio, quoniam in rebus
mea pro amore dei et omnipotenti misericordia, in rebus mea in locum balnearia a nobo
fundamine fabricabit et edificabit ecclesia vocabula sancta lucia, et ubi ipsa ecclesia fundata
est, inclita ipsa pecia de terra, qualiter mihi ibidem est pertinentes avere a parte
domnelli genitorem meum et da genitrice mea inclita ipsa pecia in quo ipsa predicta ecclesia
fundata est, siant omni tempore predicta ipsa ecclesia, ut non siant aliquando
tempore substracta aut amminuata de ipsa ecclesia per nullum modum, et ibidem permanead
semper defensata per me et per meis eredibus da omnis omines homnique partibus,
cum omnia intra que eam sunt et cuntis pertinentiis, et cum bice da via sua ad ipso sacerdotes
qui ibidem ordinaberimus, semper siant ibidem preordinatum ad oficiandum ipsa
ecclesia per me et per meis eredibus; et quanta alia rebus conquidere et abere potuerimus
pro parte et vice de ipsa ecclesia, sibe ego aut parentibus meis, qui sunt benefactorii,
semper siant ad potestatem de ipsa ecclesia, et de sacerdotes, qui ipsa ecclesia oficiaberint:
tantum ipsum sacerdotes qui ibidem preordinaberimus, deant inde michi vel ad meis
eredibus incensum de ipsa ecclesia per annum in nativitas domini, et in pasca domini, et
in festivitate sancte lucie, ana trea oferta per ipse festivitates, nullam alia causa exinde non
queramus exinde tollere, et semper ipsa ecclesia siant ad potestate mea vel de meis eredibus,
ad ordinandum cum omnis rebus de iamdicta ecclesia et cum omnis regimen de eandem ipsa
ecclesia, et faciendum ego et meis heredibus omnia quicquit voluerimus in suprascripta ratione.
Iterum et ego prenominatus raidolfus presbiter et abbas et cum quanti aliquit parentibus
meis benefactori, nomine illorum sesamus germanus meus et filius predicti domnellam
genitorem nostrum, et iohannes, et urso, et ralfu, qui sunt germani filii quondam lamberti,
et gaita relicta quondam lamberti, et genitricem nostram, qui sumus mater et filii, golprandus
filius quondam guaiferii, et salvia, qui sumus mater et filio, et madelmu, et aloardus, qui sumus
germani filii quondam roti, et mulier nomine aloara uxor istius aloardi, et delecta genitrice
nostra relicta quondam poti genitorem nostrum, et petrus, et dilecto clerico, qui sumus germani
et filii quondam iaquinti, qui sumus toti de gradu parentum nostrorum, abitantes sumus
in iamdicto locum balnearia, et qualiter toti sumus prenominati, unianimiter congruum
est nobis vone nostre voluntatis, pro remedium salutis anime nostre et de parentibus nostris,
per anc hcartulam offertionis ante subscripti testes oferire voluerimus in ipsa ecclesia
28
sancta lucia una pecia de terra in ipsum locum balnearia, ubi anna cennama clamatur,
et inclita sortione nostra de ipsu munticellum da sanctum. archangelu salientem usque
ad ipsum fossatu, qui est propinquo ad ipsa ecclesia sanctum archangelu, et, sicut diximus,
qualiter nos ibidem sumus dominaturi et possessuri sumus de gradum parentum, et
da genitorem, et da genitricem nostra, totum et inclitum illut tradidimus et oferimus in
ipsa iamdicta ecclesia sancta lucia, ad faciendum pars iamdicte ecclesie et eius rectores
quicquit voluerit, ut non siant substractum aliquam parte de ipsa ecclesia, et sic ibidem
permanead omni tempore cum omnia intra que eam sunt, et cuntis pertinentiis, et cum
bice de biis suis tota et integra siant ad potestate de iamdicta ipsa ecclesia et de rectores
ipsius ecclesie. de qua nos supranominatus raidolfus presbiter et abbas, et sesamus, iohannes,
urso, ralfus, golprandus, madelmus, aloardus, petrus, dilecto clerico, et nos mulieres
gaita, salvia, aloara, dilecta, vone nostre voluntatis commune consensu unianimiter, et nos
mulieres una cum mundoald nostris, secundum lege gentis nostre langobardorum, obligavimus
nos et nostris eredibus semper defenderet ipsa suprascripta nostra ofertione in partibus
ipsius ecclesie sancte lucie da omnes omines homnique partibus, cum omnia intra que
eam sunt et cuntis pertinentiis, et cum bice de via sua in omni ordine et ratione, sicut
superius diximus; et quando pars ipsius ecclesie vellent inde esseret auctore et defensorem,
potestate abeant modis in omnibus inde essere auctore et defensore, cum ista cartula offertionis,
et cum qualis muniminibus et rationibus, quas inde ostederitis, et finem facere, sicut
vultis; quod si omnia, ut superius scriptum est, illut in partibus ipsius ecclesie non
adimpleberimus, vel aliquit inde eos tollere aut contrare quesierimus per qualecumque ratione,
tunc obligabimus nos et nostris eredibus ad componendum in partibus ipsius ecclesie,
seum cui cartula ista pro parte ipsius ecclesie in manu paruerit, centum auri solidos
constantinianos, et in suprascripta ofertionis firmiter permanere in ipsa ecclesia. et taliter
anc cartula ofertionis scribere rogavimus te iohannes notarius, actu mitiliano.
+ Ego theoderico presbiter
+ Ego concilis presbiter.
Torna all'inizio