320 
+ In nomine domini Tricesimo anno principatus. domini. nostri guaimarii. 
gloriosi principis. et nono anno ducatus. illius. amalfi. et octavo anno 
ducatus eius sirrenti. quam et sexto anno principatus. et ipsorum ducatuum 
domini gisulfi eius filii eximii principis. et ducis. mense februario prima 
Indictione Ego paldulfus filius bone recordationis domini guaimarii. gloriosus 
princeps Clarefacio. quoniam mihi est pertinens abere rebus in locum 
palmam. nostram pertinentiam que est infra salernitane finibus. et est ipsa 
rebus cum arbustis vitatis. et holivetis. seu bacuum. que sunt petie quadtuor. 
Prima petia. est in locum. ubi propio rofanu dicitur. habent finis de 
uno latere fine bia que pergit. ad castellum nostrum. de ipsum locum palma. 
de alio latere. et de uno capite fine rebus monasterii sancte dei gynitricis. 
semperque virginis marie. que constructa. esse videtur. ad speluncam. que 
est super ercica. iusta montem besubeo. adque monasterio sancti salbatoris. 
quod constructum est in locum. qui dicitur ballum. Ultra flubio dragonario. 
de alio capite fine terra romani sclavi. Secunda petia ivique loco 
321 
rofano. abet finis de uno latere. et de uno capite. terra suprascripti monasterii. 
et de alio latere similiter terra suprascripti monasterii. et de alio 
capite. fine terra. ecclesie sancti martini. et pertanget in fine. terre ex 
dicti monasterii. Tertia petia est ubi dicitur: accaba. et est per ec finis. 
de uno latere fine bia publica. et fine terra simeoni presbyteri. et pertanget 
ad fine de homines de carbonara. de alio latere fine terra domini caii. et 
pertanget in rebus de hominibus de liciniana et de uno capite fine terra. 
de mannillam de carbonara. et de alio capite. fine bia lauretana. Quarta 
petia est. ad campu da uit sanctu salbatore. qui abet finis. de uno latere fine 
terra prefati monasterii. de alio latere fine terra de hominibus de carbonara. 
de uno capite. fine bia publica. de alio capite. fine terra luperisi 
et pertanget in fine. de terra de hominibus de toraczanum. Hec autem supradicte. 
quadtuor petie de terris. per supradictos fines. congruum est mihi 
qui supra paldulfus. commutationis hordine. dare et tradere. domino stephano 
venerandus abbas. suprascripti monasterii. pro parte prefati monasterii. et 
ideo sicut mihi congruum est bona mea volumtate. per hanc cartam coram 
presentiam. ademari comitis. et iudicis. dedi et tradidit tivi supradicto 
domino stefano abbate. commutationis hordine inclite. supradicte 
quadtuor petie de terris. qualiter superius. dicte sunt. per supradictos fines. 
cum omnia intra ipse. quadtuor petie. abentes. subter. et super. omnibusque 
suis pertinentiis et cum bice de vie sue. qualiter mihi sunt pertinentes. 
ipse quadtuor petie. de terra. sive per quadtuor cartule. que 
sunt continentes de ipse petie. sive pro parte puplica. aut per alium. quolivet 
modum. Quam et ipse quadtuor cartule ad defensionem. tivi predicto 
domino abbati dedi. Ea ratione. ut semper. tu qui supra dominus stefanus. 
abbas. et tuos successores. et pars suprascripti vestri monasterii 
integram. suprascripta meam traditione. abeatis. et de ea faciatis quicquit 
volueritis. et propter confirmatione uius commutationis. per aliam cartam 
scriptam in civitatem neapolim. commutationis hordine subscepi a te. predictus 
dominus abbas. integram omnem. rem. pertinentem. supradicti vestri 
monasterii. in locum cabellara. salernitane finibus. cum casis. et curtis. 
et edificiis. et cum omnibus. intra eadem rem abentibus subter. et super. 
omnibusque suis pertinentiis. et cum bice de viis suis. Ea ratione. ut semper 
ego. et meos heredes. ipsam rem abeamus et faciamus de ea quicquit voluerimus 
322 
sicut continet supradicta carta. que inde aput me a bestra parte firmatam 
retineo. et per convenientia. ego qui supra paldulfus. guadiam tivi 
domini abbati dedi et fideiussore tibi posui. iohannes adrianense. filio quondam 
constantini. qui dictus est. ioncatella. et per ipsam guadiam. obligo 
me predictus paldulfus. et meos heredes semper defendere. tivi qui supra 
domini abbati. et ad tuos successores. seu in pars suprascripti vestri monasterii. 
integram supradictam meam traditione. que vobis superius. commutationis 
hordine. tradidi. ab omnes homines. omnique partibus. et quando. 
tu. et tuos successores. seu pars suprascripti vestri monasterii. per vos ipsis 
volueritis vice mea esse defensores de suprascripta. mea traditione. que 
tivi superius. tradidi licentiam. et potestatem abeatis. qualiter volueritis. 
cum omnibus muniminibus. et rationibus. quas de ea hostendere volueritis. 
et si sicut superius legitur. ego qui supra paldulfus. et meos heredes. non 
adimpleverimus. tivi predicto domini stefani abbati. et ad tuos successores. 
seu. ad pars suprascripti vestri monasterii. et suprascripta vel exinde 
removere aut contradicere quesierimus. per quavis ingenium. seu per qualiscumque 
modis. vel umanum. arvitrium per ipsam guadiam. componere 
obligo me qui supra paldulfus. et meos heredes tivi predicti domini stefani 
abbati. et ad tuos successores. seu ad pars suprascripti vestri monasterii. 
trecentos aureos solidos constantinos. et compleamus vovis omnia in supradicta 
ratione. verumtamen oc memoramus quia tu predictus dominus abbas 
dedisti mihi. omnes cartule. continente. de supradicta rem que superius 
commutationis hordine. a te subscepi. ad avendum ego et meos heredes 
ipse cartule. et faciendum inde omnia quod voluerimus. et taliter scribere 
rogavimus te iohannes notarius. 
+ ego qui supra ademari iudex
  |