|
103
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense aprilis, sexta indictione. Ante me truppoaldus castaldus et comes, et una mecum
essent subscripti idoneis hominibus, coniunti sunt madelmo filius iaquinti et mulier nomine
imperatissa germana sua, que fuit uxor sergi atrianensis, et cum petrus filio ipsius
sergi et istius imperatisse propter rebus illa que fuit supradicti iaquinti et rodelghisi
presbiteri, qui sasso bocabit, qui fuit germanus ipsius iaquinti de locis transboneie, et
per finis et pertinentia de ipso locum transboneie in montibus et in planis, et per tota
finibus et pertinentia mitilianense, nominatibe locis fabale, troncle, ragitu, albole et per
aliis locis indeque, unde iam hante os dies ipse petrus cum ipso madelmo exinde causabit.
unde per partes ante me sua monimina inde hostenderunt, et inter monimina quod
ipse madelmo ostedit, inbenimus una scriptio dibisionis continentem: in nomine domini decimo
anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus domni guaimari
eius filio gloriosi principibus, mense ianuarius, sexta indictione. Memoratorium factu a me
madelmo filio iaquinti, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum ad bona combenientia
cum mulier nomine imperatissa uxore sergi atrianensi filii ursi et cum tucta domina uxore
104
genci filii petri que sunt sorori mee, una cum ipse mulieribus adesset ipsi viribus illarum,
ad dibidendum inter nos res de finibus transboneie, que fuit supradicti iaquinti
genitor et socero nostro, et iam ante os annos illud qui dicitur da mammalopa, et illud
qui dicitur da maiulo, et ipso campu dibisum inter nos abuimus per scriptionem; set
nunc inter nos combenientes, accommunabimus illud inter nos, ad dibidendum inter nos
iterum per illo hordine, sicut inferius declaramus. primitus quidem cum ipso madelmo dibidere
cepimus terris cum castanieta et bacuum uno teniente, qui inter nos commune
abemus qui est a super illud da maiulo et mammalopa, et a super binee de filii maraldi
fratri nostro; et statim ambo ipse sorores una cum ipsi viribus suis et ipse gencus pro
vice rigale filiastre sue, quem superius domnus principes ei adbocatorem dedit, eos dibiderunt
per medietatem: una sorte fecerunt in pars septemtrionalis et alia in pars meridie
ipsa sortione a partibus meridie per ec finis et mensuriis: ab oriente fine de ipsi filii
maraldi, qualiter badit et coniungit ad bia que descendit ab ipso monte et discernit a
castanietum, quod retinunt ipsi filii maraldi, est per ipsa fine rectum mensuratum passi
centum decem: ha meridie, qualiter ascendit ipsa bia contra ipsum monte usque in
serra: ab occidente, qualiter sicut media ipsa serra discernit, est per ipsa serra passi centum
quinque, et in medium per trabersum passi nonaginta quadtuor: a septemtrionis qualiter
ipsa alia socia discernit, et ipsa socia ha septemtrionis per ec finis et mensuriis: ab
oriente abiente per capite de ipsa rebus da mammalopa et de illud da maiulo et coniungente
ad terra cum castanietum et insitetum de ipsi parrelle, est per ipsa fine rectum
mensuratum passi centum decem: a septemtrionis ascendente per fine monasterii de pasetanu
per fine de heredes mauri usque in media ipsa serra: hab occidente sicut media
ipsa serra discernit, est per ipsa passi septuaginta quinque, et in medium per trabersum
passi septuaginta nobem: ha meridie fine ipsa alia sortione. unde ego compreensit prius
ipsa sortionem a pars meridie per ipse finis et mensurie, et palamfacio ego paratam abere
ipsa sortionem que fuit amate sorori nostre medietatem, et ipsa alia medietate pertinet
ipsius infantule nomine rigale; ideo ipsa sortionem qui est a pars septemtrionalis de ipso
castanietum, per ipse finis et mensurie ipse nominate ambo sorores, et ipse gencus pro
vice ipsius infantule, et ego madelmus pro media ipsa sortionem que fuit ipsius amate in
sorte compreensimus in oc hordine, ut ipsa imperatissa et suis heredibus abead ipsa sortionem
de ipso castanietum medietatem, et ipsa alia medietate quam inde remanserint, dibidant
illa ipsa tuctu domna cum ipsa infantula et cum me iamdicto madelmo: ipsa tucta
domna tollant eos medietatem, et ego iamdictus madelmus cum ipsa infantula ipsa alia
medietatem; et in ipsa sortionem ipsius infantule abeant ipsa tucta domna ipsum suum morgincap,
105
qui a iohanne genitor ipsius infantule ei emissum fuit; et ego et meis eredibus et
omines nostros abeamus bia per capite de ipsa rebus da mammmalopa usque in capite de
bia caba, ut cum omnis nostre congruitatis inde ingredere et regredere possamus; de
ipsa rebus vero de mammalopa combenit inter nobis, ut equaliter quanta terra cum binea
et bacuum et casis ego modo ibidem dominaturus sum, et que exinde ad pastenandum
dedit, aliut tantum ad equale mensuria longitudo et latitudo abeant et tollant ipse sorores,
et ipsa infantula una mecum ibidem coniuntum in partibus septemtrionalis; et si non abet
ibi tantum de latitudine, tollerent eos de longitudine, ita ut ipsa imperatissa et suis eredibus
tollant et abeant inde inclita tertiam partem secus fine mea, a bia que per pede
deducit, et usque in capite ubi ipsa mensuria cecidere debet, et ipse alie due sortionis
abeant ego iamdictus madelmo cum ipsa tucta domna et cum ipsa infantula; et pro restaurationem
quod ego dare debui eidem tucte domne pro rebus illa, quam ego seu genitor
et genetrice mea alterius dederunt, unde ego guadia eidem genci datam habui de restaurandum
ea exinde, et ipsa infantula statim sublaxabi ipsius tucte domine et predicte infantule
inclita ipsa sortione mea, quam a parte ipsius amate mihi pertinuit de ipsa sortione
de ipso castanietum, quod cum ea superius commune compreensimus, et ipsa sortione mea
da mammalopa similiter, et ipsius tucte domne sublaxabi sortione mea de illud da maiulo
quod mihi a parte ipsius amate pertinuit: seu et dibiderunt ipse ambo sorores ipso campu,
et fecerunt inde due sortis a puteum qui est paucum a subtus poiu et a super alium poiu
subtano; ideo abiente per media ipsa terra que inter ambo ipsa podia est, per trabersum
rectum usque in bia, et ex alia parte rectum usque ad fine de ipsi filii maraldi, una sorte
fecerunt in parte septemtrionis et alia in pars meridie usque ad fine petri de urso monacho;
unde ego compreensi ipsa sortione suprana secus ipsa bia que per capite deducit,
et ipse sorores et ipse gencu una mecum compreensimus ipsa sortionem a pars meridie
in oc hordine, ut ipsa imperatissa et suis eredibus abead inde tertiam partem, et ipsa tucta
domna et eius eredes alia tertiam partem, et ego et ipse genco pro pars ipsius infantule
alia tertiam partem: illud denique da maiulo quem in sortionem nobis obbenit da ipsi filii
maraldi, dibidamus illud inter nos per medietatem: prius tollad ambo ipse sorores cum ipso
gencu medietatem, quale boluerint, et ipsa alia medietate tollant inde ego; et ipsa medietas
que ad ipse sorori inde ebenerit, similiter; et ipsa sortionem quam de ipso constanietum compreenserunt,
debidere ipse gencus cum ipsa uxore sua debead, de ipso castanietum tollat
ipse gencus medietatem quale boluerit, et ipsa alia medietatem quam inde remanserit, ipse
gencus cum ipsa uxore sua abeant inde tres sortis, et pro ipsa infantula compreendat inde
ipse gencus quartam partem; et ipsa sortione illarum da maiulo similiter dibidant in tres
106
sortis: ipsa imperatissa tollant inde tertiam parte, quale boluerit, et ipse gencus cum ipsa
uxore sua due sortis una cum ipsa infantula; et de illud quam ipse gencus pro vice de ipsa
infantula compreendit, abeant ipsa uxor sua ipsum suum morgincap; reliqua autem omnis
rebus, quanta quantoque ego cum ipsi filii maraldi commune dominaturus ac possessurus
sum a foras anc cibitatem, sibe quod per successione, seu et quod a parte saxi qui fuit
germanus ipsius iaquinti, mihi quomodocumque pertinentes abere, totum dibidere eos inter
nos debeamus per medietatem: ego et meos eredes tollamus inde medietatem, et ipsa alia
medietatem tollant ambo ipse sorores cum ipsa infantula in oc hordine, ut ipsa imperatissa
et suis eredibus tollant illut medietatem, et ipsa alia medietatem dibidant illud ipsa tucta
domna cum ipsa infantula et cum ipso madelmo: ipsa tucta domna abeant eos medietatem,
et ego cum ipsa infantula medietatem. et ipse ambo sorores se manifestabit nobis, ut nec
illis nec suis eredibus non querant nobis aliqua sortione tollere de terra cum arbusto et
binea, ut ipse genitor noster residentes fuit que ab illa et ab ipsa alia sorore nostra
nobis in sortione obbenit, et ipsa imperatissa similiter abeant exinde de ipsa binea sortionem
suam, quod a nos et ab ipsa alia sorore nostra ante os anno ei confirmatum est, et
per partes ego et ipsa imperatissa abeamus sortionis nostre de terra cum binea que dicitur
ad ipsa clusa, sicuti ille inter nos dibidimus, et ipsa infantula abead sortionem suam
de ipso arbustum a fine ipsius imperatisse in supto latitudo in capite passi quinque, in
medio tres, in pede quadtuor et medium passum; et per bona combenientia ipse ambo
sorores una cum ipsi viribus suis et ipse gencus pro vice ipsius infantule manifestaberunt
nobis, ut non aliquando nec illas nec illarum eredibus, nec nullus pro illarum partibus, nulle
sortionis querat tollere de terra et arbustum, et castanietum, et insitetum et bacuum uno
teniente qui dicitur da ipsa rota, eo quod proprium est meumque madelmi; similiter et abeant
ego ipsa terra cum binea et bacuum et casis de illud, quod superius diximus, da mammalopa,
et ego cum ipsa imperatissa abeamus terra cum arbustum qui dicitur da firmusu, sicuti
inter nos eos dibisum abemus. seu et manifestaberunt mihi nominato madelmi ambo ipse
sorores inperatissa et tucta domna cum ipsi viribus earum, ipse gencus pro vice de ipsa
filiastra sua, de inclita ipsa rebus de quantum fuit rodelghisi presbiteri thio meus, tam
intus ista cibitate seu foras; et ipsa tucta domna cum ipse gencus pro vice de ipsa filiastra
sua manifestaberunt mihi supradicto madelmi de inclite terris et casis de intus ec cibitatem
qui fuerunt supradicti iaquinti genitori nostri et de uxore eius, ut totum illud qui fuit
ipsius rodelghisi presbiteri, et ipse terris et casis de intus ec cibitatem quod fuit ipsius genitori
meo et de ipsa uxore illius, meum esset pertinentes, et nec illis, nec illorum eredes
nulle causationis mihi vel ad meis eredibus exinde preponere. et per bona combenientia
107
guadia mihi ipse sorores cum ipsi viribus illorum, ipse gencus pro vice de ipsa filiastra
sua mihi dederunt ipsorum sorores, consentientes ipsi viribus illorum, et mediatorem mihi
posuerunt urso binsobrino germano suo filio iohanni; et per ipsa guadia obligaberunt se
et suis eredibus omni tempore permanendum in suprascripta debisione et manifestationem,
et semper illis et suis eredibus defensare illud nostris nostrisque eredibus da illi ominibus
et partibus, cui per illis vel per ille illud vel exinde datum aut obligatum paruerit,
vel quod pro illorum partibus et datum quodcumque causationes inde nobis preposuerit:
insuper et ipse gencus et suos eredes defensare illud nobis a pars de ipsa filiastra sua et
da illi ominibus et partibus, qui pro eius parte et datum quodcumque causationes inde
preposuerit. et si taliter illud nobis non defensaberit et aliquit de suprascripta remobere
aut contrare quesierit, componere obligaberunt se et suis eredibus mihi meique eredibus,
vel cui unc brebem in manum paruerit, centum auri solidos constantinos, et omnia supradicta
nobis complirent. et hunc brebem seripsi ego romoaldus notarius qui interfui. ego
maraldus. ego aghenardus notarius me subscripsi. ego amatus me subscripsi. seu et ostedit
ipse madelmo unum scriptum, qualiter ipse roderisi presbiter, qui sasso bocabit, rebus et
causam suam continentem: in nomine domini vicesimo nono anno principatus domni nostri
gisolfi gloriosi principis, mense agusto, quarta indictione. ideoque rodelghisi presbiter, qui
sasso bocatur, filius quondam roderisi clarefacio, quoniam a magna infirmitatem sum depreensum,
unde, si dibina misericordia mihi non obbiaberit, citius de ac vita dimissurus
sum, set tamen plenam habeo mente et recti loquere baleo, cogitabi umana fragilitas et oc
mundum instabile, ne subito sic mors mihi ebenit, ut rebus et causam meam iniudicatam
dimittas; et ideo ante subscripto notario et testes palamfacio abere rebus mea stabile et
mobile, tam intus ec cibitatem salernitanam quam et foras casalibus, quem mihi est pertinentes
da suprascripto genitorem meum; bolo enim in primis hoc disponere et iudicare
pro anima mea, ut mulier nomine lea que est commatre mea, et infantulum filium eius
nomine bisantulo, pro bonum et utilem serbitium quam mihi factum abet, vel in antea
facturi estis, abeant et deteneant sue potestati omni tempore firmissime illad abendum ipsa
terra bacua cum aliquantum casa, que ibi est intus anc cibitatem in quo ego residentes
sum, que est in longitudo pedes decem et nobem, da bia que est subtus porta sancti maximi
et usque ubi descendit ipsa mensuria, et latitudo pedes duodecim ad iusta manum
homini mensurata, totum cum omnia infra se abentibus ebeniad ad potestatem ipsius lee
et de ipsum infantulum filium eius, omni tempore illud abendum, et faciendum omnia quod
eorum placuerit; et ipso aliut quam de ipsa terra cum ipsa casa et bacibum inde remanserit,
abead ille homo potestatem, cui scriptum iste in manum paruerit, illud bindere, et
108
pretium quam inde tulerit, distribuad illud pro anima mea, sicut ei deus melius inspiraberit.
simulque et abeant sue potestati omni tempore firmum ipsa prenominata lea et ipsum
infantulum filium eius sortionem de rebus mea cum arbustum de locum dragonege qui
dicitur da scontratu; ideo quantum legibus mihi ebenire debes, totum et inclitum illut ipsa
nominata mulier et cum ipsum infantulum omni tempore sue potestati illud abead, faciendum
inde omnia quod eorum placuerit, absque cuiuslibet contrarietatem. iterum et domnandus
filius madelgari qui fuit cognato meus, abead sue potestati omni tempore inclita
sortione de rebus mea, quantum mihi est pertinentes ad ipse iscle circa mare de locum
beteri: simulque et potestatem abead ille homo cui scriptum iste in manum paruerit, bindere
inclita sortione de terra cum arbusto et insirtetum et castanietum et bacuum uno
teniente in eodem loco dragoneie, ubi proprio ad rota bocatur, et pretium quod inde tulerit,
simulque illud distribuad pro anima mea per sacerdotes et pauperes, sicut ei deus melius
inspiraberit. et iterum badat pro anima mea ad potestatem benedicti libertino nostro
filio marie de rebus mea de heodem loco dragoneie quadraginta duo passi in omni parte
longitudo et latitudo circa urso tio suo, firmissime illud abendum omni tempore, et faciendum
omnia quod eorum placuerit, absque cuiuslibet contrarietatem vel requisitionem; nam
alia omnis rebus mea stabile, ubicumque exinde inbentus dederit, que mihi undecumque
fuerit pertinentes, siad dibisum in tertiam partem, scepto illud quod superius iudicabi et
disposui: ipse due sortionis bindat illud ipse omo qui istum iudicatum aput se abuerit, et
quantum pretium inde tulerit, badat pro anima mea; et ipsa alia sortionem quod est tertiam
partem, siad dibisum in tres sortis: una ex ipse sortionis abead illud puella nomine
gemma nepote mea filia maraldi qui est germanus meus, alia sortionem abead infantuli
filii ipsius maraldi, et alia sortionem abead infantulum filium quondam iaquinti qui fuit
germanus meus, faciendum inde omnia quod eorum placuerit; et una colciara et uno plomacio
bindat illud ipse homo aput quem iudicatum ista paruerit, et pretium quam de ipsa
colciara et de ipso plomacio et de una cappa mea tulerit, siad distributum pro anima mea;
et si eredes meas de hec omnia, quod superius legitur, quesierit aliquit inde remobere aut
contrare, ad compositio siant obligati ad componendum ad illo hominem, aput quem scripto
iste paruerit, quinquaginta solidos constantinos, et taciti omni tempore inde manere, et
omnia quantum superius legitur, firmum et stabilem permanead. tamen hec omnia, que
superius iudicabi et disposui, ad mea reserbabi potestatem ad frudiandum nomine, et post
mea defuntionem siad datum in ecclesia dei genitricis virginis marie que edificata est in
locum betranto, una planeta mea, et orario, et ammitto, et quanti codices abeo, ut in ipsa
ecclesia semper permanead. et taliter scribere rogabimus te iohannes notarius. actum salerno.
109
ego alchoin notarius me subscripsi. ego ragenprando. ego gaidenardus. quam et
hostedit ipse madelmo una. cartula bicariationis continentem: secundo anno domni mansoni
et domni iohanni principes, mense iulius, undecima indictione. radecisi qui maraldus
bocabit, filius iannelgari, pro vice gemme nure sue filia maraldi clarificabit, quoniam ipsius
mulieri nomine gemma nura sua abuit rebus in locum transbonege et per aliis locis de
eodem loco, pertinentem ei per datum ipsius rodelghisi presbiteri qui sasso bocabit, thio
suo, sicut in ec scriptum ipsum testamenti continet, quem germani eius filii supradicti
maraldi aput se abuerunt cum ipsum madelmo consobrino fratre illorum filio iaquinti, et
sicut ipsius radecisi congruum fuit, pro vice de ipsa nura sua et de infantulum filium
suum nomine iohannes, bicariationis hordine tradidit risi, et roderici, et maraldi, et musandi
germani filii supradicti maraldi, et madelmi filio iaquinti tota et inclita ipsa rebus,
qualiter per ipsum scriptum testamenti ad ipsa nura sua fuit et erat pertinentes, ad faciendum
quod boluerit, sicut in ipsa cartula continet: ipsi filii maraldi medietatem, et
ipse madelmo et suos eredes medietatem, et receperat hab illis una clusuria de terra cum
binea et arboribus et pomifera sua in ipso locum pro vice de ipsa nura et nepote suo per
finis et mensuria: hab occidente fine illorum, inde passi octuaginta tres: a septemtrionis
fine bia, inde passi biginti nobem: ab orientis fine illorum, et inde sunt passi octuaginta
quadtuor: et a meridie similiter fine illorum, et inde sunt passi quadraginta unum, et in
medium sunt per latitudo passi triginta octo: scripta per romoaldus notarius, et ibidem scripti
petrus et lademari. ego teudericus me subscripsi et madelmus. et inter monimina quod
ipsi mater et filio hostederunt, inbenimus una cartula continentem: in nomine domini tricesimo
septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis, et secundo anno
eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense aprelis hoctaba indictione.
ideoque ego madelmus filius quondam iaquinti, sicut mihi congruum est, bona
mea bolumtate per anc cartulam dono adque concedo vobis inperatisse et sergi viro tuo,
qui est germanus et cognatus noster, quartam partem de omnibus rebus et casis, quantum
quantoque fuit supradicti iaquinti genitori nostro, tam quam habuit intus anc cibitatem,
seu foras ubicumque de rebus ipsius genitori nostro, sibe in montibus quam et
planis, cum finis et biebus suis, cum aquarum husibus et monimina indeque pertinentibus;
de hec totum inclita quartam partem vobis nominati inperatisse et sergi cognati nostri
donabimus, ad securiter et firmiter amodo et semper vos nominati viri et uxor et vestris
eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciendum quod bolueritis.
et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra donationem ha presentis recepimus
a vos, secundum legem, launegilt cammiso unum, sicut inter nos combenit: finitoque
110
launegilt ipsum aput nos ea ratione obligo me qui supra madelmus et meis eredibus amodo
et semper antistandum et defensandum vobis nominati viri et uxori et ad vestris eredibus
tota suprascripta nostra donatione da omnis homines homnique partibus; et si illud
defensare eorum non potuerint, sicut in lex langobardorum de donum et launegilt continet,
iustitiam eorum persolbere promisit; et si taliter non adimpleberint et qualiscumque
causationes inde eorum preposuerit, quadraginta auri solidos constantinos eorum
componere se suique eredibus obligabit; et aliut continet. scripta cartula ipsa per ademari
notarium, et ibidem scripti ademari iudex et theodericus notarius. seu et ostederunt ipsi
mater et filio alia cartula bicariationis continentem: in nomine domini decimo anno
principatus domni nostri iohanni, et quinto anno principatus domni guaimari eius filio
gloriosi principis, mense aprelis, sexta indictione. ideoque ego madelmus filius quondam
iaquinti, sicut mihi congruum est, bona mea bolumtate ante subscripti idoneis hominibus
per anc cartulam bicariationis hordine tradidimus vobis sergi atrianensi cognato
meus filio quondam ursi et imperatisse germana mea uxore tuaque sergi una pecia de
terra mea cum binea, et aliquanti insites, et bacuum uno teniente quod abeo in locum
transboneia, ubi proprio ad clusa dicitur, per ec finis et mensurie: de una parte fine vestra
qui supra viri et uxore, sunt inde passi biginti unum: de alia parte fine roderici consobrino
fratrem meum filium maraldi, sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi quadraginta
unum: et coniungente in bia commune de alia parte fine ipsa bia commune, et inde sunt
passi alii viginti unum: et de alia parte fine risi consobrino fratrem meum filium suprascripti
maraldi, sicut termiti ficti sunt, et inde sunt passi alii quadraginta unum, totum
mensuratum ad passum qui signatum est in columnea marmorea ecclesia sancti mathei de
archiepiscopio salernitano. ipsa res tota et inclita ipsorum viri et uxori in bicaria dederat,
ad faciendum quod boluerit illis et suis eredibus, et cui cartula ipsa in manum paruerit;
et receperat ipse madelmo ab illis pro ipsa bicaria terra illorum bacua de intus anc salernitanam
cibitatem qui est a subtus platea, qui pergit ad sanctum maximum, et a super
platea que pergit erga case de eredes radelgrimi iudici, quod da ipsum madelmo eorum
in sorte benerat, qui de una parte coniuntum est ad fine ipsius madelmi quod ei datum
est per riso et roderico et per musandus consobrini fratri sui, et de alia parte modicum
pertange ad anditum commune qui est a pars occidentis per latitudo in omni loco pedes
decem et longitudo pedes quindecim, ad iusta manum homini mensuratum. per ipse finis et
mensurie, qualiter eorum in sortionem obbenerat ab ipsum madelmo, taliter illud ei tradiderunt,
cum bice illorum de predicto anditum, cum sericidia a foras ipsa mensuria cecidentem,
ad faciendum quod boluerit; et guadia ipse madelmo ipsorum sergi et imperatisse
| |