Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.739 » Pag 52 - 53

5.739
52
53

52
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri waimarii, et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense iunius, quinta indictione.
Ideoque nos petrus filius ioanni virini et tauru filius petri, qui sumus fratri consobrini,
clarefacimus, quoniam ante os annos predicti genitoribus nostri, qui fuerunt filii
ioanni de birinu, tulerunt ad pastenandum in partione da leo atrianense qui dicitur boccapiczola,
Et congruum est nobis nominati petri et tauru inclite nostre sortionis exinde
venumdare mulieri nomine monda, que est uxor iohanni atrianensi filii sergi, qui dicitur
boccapiczola, inclite ipse nostre sortionis de ipsa pecia de terra bacua cum aliquanti arbori
qui de una parte ad fine rebus predicti viri tui coniuntum est, sicut terminatum est;
53
ideo, ut diximus, tote et inclite iste nostre sortionis de iamdicta pecia de terra ego iamdictus
tauro inclita sortione, qui fuit ipsius genitori meo, et ego iamdictus petrus mediam
sortionem, qui fuit ipsius ioanni genitori meo, unde nullam nobis, vel uxoribus nostre,
vel in quabis partibus exinde restitit, aut dicimus remanere sortionem; set, sicud diximus,
inclitum illut tivi iamdicte monde benumdedimus, et est terra ipsa in locum transboneia,
et ubi propio bocatur ad maianu finibus mitilianense, cum omnia infra se abentibus
et suis pertinentiis, et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper
tu et tuis eredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia inde faciendum quod
bolueritis; et pro inclita nostra vinditione confirmandum a presentis recepimus a te iamdicta
monda per bolumtate predicti biri tui duo auri tari, sicud inter nobis comvenit, in
omnes deliberatione; de qua per vona combenientia guadia nos tivi dedimus, et mediatores
tibi posuimus nos ipsis; et per ipsa guadia etc. Sequitur consueta formula. Statuta mulcta
viginti auri solidorum constantinianorum.
Et taliter scribere rogabimus te alderissi notarius,
actum salerno.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi
+ Ego radoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio