Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 2 » 2.255 » Pag 178 - 179

2.255
178
179

+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante
domino nostro basilio magno Imperatore anno tricesimo hoctabo sed et constantino
frater eius magno imperatore anno tricesimo quinto: die quintadecima
mensis nobembrii indictione undecima neapoli: Horta est itaque intentio
Inter me stephanum filium quondam iohannis una cum consensu sillicta
coniugi mea: et te bidelicet mira filia quondam iohannis ferrarii cui
supra nomen muca coniux presenti lupi viri tui: de intentione que inter
nos abuimus propter integra una petia de terra que ponitur in campo de
miana una cum arboribus et introitum suum et omnibus sibi pertinentibus:
coherente sibi ab uno latere terra sancte neapolitane ecclesie sicuti inter
se sepis et fossatus exfinat et de alio latere terra monasterii sancte matricie
sicuti inter se lebata exfinat et de uno capite est caba publica et ex
alio capite est terra leoni ferrarii cui supra nomen papalone sicut continet
chartula mea que ego atppreensam abeo da distributoribus anime quondam
maria qui fuit uterina germana tua: Unde me quesistis dicendo pars tua
ut non potuisset illos comparare pro legatione dispositum que fecit memorato
iohanni ferrario genitori vestro: et pars autem mea replecas dicens
vere quia ecce quadtuor anni expleti ipsa terra comparatam abeo et sciente
te illut comparabi et non mihi illos contrastis: Unde multa altercatione
exinde inter nos abuimus nuc autem iudicatum est exinde inter nobis ut
si potuerit pars mea tibi ostensione facere quommodo sciente te illut comparabi
et non mihi illos contrastis iuxiurandum cum ipsi testibus tu autem
ponere mihi exinde securitate sin autem iurare pars tua mihi et dicere
quia quando ipsa terra se benumdedi non scistis illut set modo ubi illut
scistis contrastis mihi illos ego reddere tibi ipsa terra ad apretiatum: et quia
non potuit taliter tibi illos ostendere modo vero portabimus ibidem apretiatores
et apretiaberunt illos solidos quadtuor et ecce in presentis recepi
a parte tua memoratum sacramentum una cum ipsolidos quadtuor de tari
ana quadtuor tari per solidos et reddibi tibi memorata terra una cum ipsa
chartula comparationis mea et aput te illa remisi cum omnia que continet:
et definibi exinde tecum et cum heredibus tuis in omnibus et amodo et semper
numquam presummo ego aut heredibus meis te aut heredibus tuis
exinde querere per nullum modum nec per summissis personis a nuc et
inperpetuis temporibus: et amodo et semper in tua tuisque: heredibus
sint potestatem queque exinde facere volueritis: Insuper promicto tibi ut
si quabis personas te aut heredibus tuis exinde at querendum beneris per
me aut per meos heredes tunc ego et heredibus meis personas illas tibi
tuisque: heredibus exinde desuper tollere debeamus asque: omni vestra
damnietate quia ita nobis iudicatum est: Si autem ego aut heredibus meis
quobis tempore contra anc chartula ut super legitur benire presumpserimus
et in aliquis offensi fuerimus per quobis modum aut summissis personis
tunc compono ego et heredibus meis tibi tuisque: heredibus auri solidos
viginti quadtuor bythianteos et hec chartula ut super legitur sit firma scripta
per manum petri curialis per memorata undecima indictione +
Hoc signum + manus memorato stephano cum consensu memorate
sellicte coniuge sue quod ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ ego iohannes filius domini stefani rogatus a suprascriptos iugales
testi subscripsi +
+ ego petrus filius domini gregori rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi +
+ ego iohannes filius domini petri rogatus a suprascriptos iugales testi
subscripsi +
+ Ego petrus Curialis post subscriptionem testium Complevi et absolvi
per memorata undecima indictione +
Torna all'inizio