Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » Arch. Diplom. Fior. Camaldoli » Pag 476 - 478

Arch. Diplom. Fior. Camaldoli
476
478

Hieronimns Dei gratia aretine aecclesię episcopus venerabili fratri Rolando preposito eiusque successoribus in perpetuum //. Si ea, quę ab antecesso[ribu]s huius sanctę sedis reverentissimis episcopis prudenti consilio et ratione sunt instituta, nos quoque n[ostra au]ctoritate corroboraverimus, divine procul dubio legis co[nserv]atores erimus, atque id nobis in aeterna vita omnino profutururn non ambigimus. Quocirca, dile[cte] in Domino et venerabilis frater Rolande preposite, tuis iustis petitionibus libenter annueutes, ea,
quę a beatę memorię episcopis Teodaldo videlicet, Helperto atqtle Al[be]rto et Arnaldo, nec non et Constantino tibi tuisque predecessoribus in eorum privilegiis sunt concessa, nostra etiam auctoritate sancimus. In primis igitur tibi tuisque successoribus confirmamus et in vestrum usum et commodum in perpetuum omnino transfundimus omnes decimationes ex illa terra quę ad usus canonicorum aecclesie sancti Donati ab imperatoribus et regibus et marchionibus seu ab aliis hominibus preceptaria institutione vel alio quolibet insto modo ac[ten]us est attributa et in posterum legaliter fuerit a[cq]uisita. Confirmamus etiam tibi tuisque successoribus omnem ordinationem, custodiam, vicariam et omnem consuetudinem quam predecessores tui habuerunt a tempore Iocundi prepositi in plebibus senensis comitatus, quę sunt viginti et una, quarum quatuor canonico beati Donati pertinere noscuntur, cum omni iure et ordinatione sua, scilicet: sancti Quirici in Osenna, cum titulis, oblationibus, decimationibus omnibusque rebus ad eam aspicieniibus; sancti Viti in Corsiniano cum omni iure suo; sancti Victoris in Rapolano cum omnibus capellis [et] ordinatione sua; sancti Iohannis in Vescona cum titulis, decim[atio]nibus
p. 477
[omnibusque rebus suis; capellam sancti Clementis in Montecercone; capellam sancti Salvatoris in Turrę [cap]ellam sancti Ansani in Zumuli; capellam sc … in F[ossacec]a; capellam sancti Ansani in Arbia; canonicam sancti Martini in Rivomagno capellam sancti Blasii in Cann[uce; ca]pellam….; ple[bem] sancti Petri in Creti; pie[bem] sanctę Christinę in Bacialla; capellam sancti Angeli et quicquid canonica beati Donati habet in Fercione; [cape]llam sancti Angeli in Sicheo; capellam sancti Angeli in Castilione; capellam sanctę Marię in Petrognano, cum capella sancti Iacobi in Mercato et capella sancti Donati in Pergognano et sancti Laur[enti]i in Brolio; capellam sancti Donati in Montetino; capellam sancti [Angeli de P]rato; capellam sanctę Agnetis in civitate; plebem sancti Stephani in Classe, cum omnibus capellis et pertinentiis [suis, ex] privilegio Helperti bone memorię episcopi con[cessis]; abbatiam ecclesie b[eati Donat]i cum tribus partibus letaniarum totius nostri episcopii in integrum, sicut in
privilegiis A[rnaldi et Constanti]ni ep[iscoporum aretinorum rationabiliter con]tinetur. Ex…mus et in…it archidiaconi et primicerii per prep[ositum…]. Confìrmamus etiam ti[bi tuisque successoribus bea]to Donato pro tempore servientibus castrum Arborori et Tegoleti et Policiani, cum villis et adiacenti[is eorum]; castrnm Marcenę et turrim; medietatem castri Subiani et q[uoque medieta]tem Caliani, et tertiam partem Sexti, cum villis et adiacientiis eorum quę ad predictam ecclesiam pertinere [noscun]tur. Castrum preterea de Pratomaio, sicut Guilla comitissa [per cartam] testamenti beato Donato contulit cum ecclesia sancti Miniati ibidem constructa, medietatem quoque castri de…, ut in cartula a meipso facta legitur, nichilominus vobis concedimus; adicientes insuper capellam sancti Georgii in Colognola cum patronatu capellę sancti Angeli in Poma[io]. Quisquis igitur contra huius nostre confirmationis seu concessionis paginam studiose
ire temptaverit, et ea quę concessa sunt tollere vel minorare presumpserit, si tamen infra triginta dierum spatium postquam inquisitus fuerit non emendaverit, sit a patre
et filo et spirito sancto prpetui anathematis vinculo alligatus, et cum Iuda traditore dampnatus eterni incendii numquam effugiat cruciatus Et si nos ipsi, quod absit, aut
aliquis ex successoribus nostris huius nostri privilegii paginam inrefragabiliter non conservaverit, centum libras auri optimi preposito et canonice eorumque successoribus componere et persolvere cogatur. Quod totum a nobis dispositum ut ab omnibus certius credatur et a successoribus nostris diligentius observetur, manu propria subscribens corroboravi, et ad extremum sigilli nostri effigiem signare curavi.
† Ego Ieronimus Dei gratia aretinus episcopus et comes ss.
†Ego Ubertus aretinus cclesię archidiaconus ss.
†Ego Rolandus Dei gr[atia are]tinę cclesię prepositus ss.
† Ego Gregorius [Dei gratia] aretinus primicerius ss.
p. 478
Data per manum Uberti [aretini archi]diaconi intus in ecclesia beati Donati, anno dominice incarnationis millesimo c. xlvii, mense angusti, indi[ctione xj, anno pontificatus eius iii(i).
Torna all'inizio