Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.43 » Pag 167 - 168

1.43
167
168

167
+ Bicesimo secundo anno principatus domni nostri Guaimari glorioso
principis eius Salerno et secundo anno principatus eius Capue et primo anno
ducato eius Amalfi et Sirentum, mense octuber, octaba indictione. Declarabat
Iubiano, filius quondan Ursi, de locum Sanctum Marciano quoniam sibi
pertinet abere rebus cum arbustis in eodem locum Nucerie a subtus Barbaciano
et locum de Baniara dicitur et sortione que sibi pertinet abere de tota ipsa
rebus medietate illut donare Petri, nepoti suo filio Guisoni; et ideo supradicto
Iubiano de sicut sibi congruum fuerat etenim voluntate in eodem locum
Nucerie ante subscripti testes per anc cartulam donaberat atque confirmaberat
ipsius nominato Petri, nepoti suo, inclita ipsa medietate sortionem suam
de ipsa predicta rebus de ipso predicto locum Baniara, que sibi pertinet da
genitorem het da genitricem suam et per sua paratione per ec finis et mensuras:
a sebtemtrionis fine de Atrianensi, inde passi quadraginta sebte et medium;
168
ab occidente fine de eredes Nucerini Cimini, inde passi sebtuaginta
sex; et a meridie fine domniko et pertange at rebus Miri iudici, inde sunt passi
octuaginta nobe; et ab oriente fine Carboni, passi quindeci, rebolbente in pars
oriente, inde passi dece. De ipsa suprascripta rebus et per ipse suprascripe finis
et mensuras medietate ipsa sua sorte, que legibus sibi pertinentes abere a
supradicto genitore et genitricem suam et per sua paratione inclita quartam
parte ipsius Petri nepoti suo donaberat; et aliut continebat cartula ipsa,
scripta erat per Petrus clericum et notarium in actum Nucerie, roborata cartula
ipsa per Iohannes et Petrus.
Torna all'inizio