|
154
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis
et secundo anno principatus eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi filii eius,
mense magius octaba indictione. Memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi una mecum truppoaldus castaldus, qui est advocator et unus de dominii ipsius
ecclesie, ante subscripti testes per bona combenientia guadia nobis dedit manni filius gocci de
muntorum et mediatores nobis posuit iohannes filius petri stefani; et per ipsa guadia obligavit
se et suis eredibus amodo et usque decem anni completi tenere ad sua potestate terra vacua cum
aliquantis arboribus vitatis, et aliquante abellane et nuci ipsius ecclesie pertinentes de eodem
loco muntoru, ubi dicitur preturu finibus rotense per hec finis et mersurie. De una parte fine bia,
est inde passos decem et nobem. De alia parte fine ursi filii romani sicut limite discernit, sunt
inde passos octoaginta octo. De alia parte fine predicte ecclesie, et sunt exinde passos triginta
duo. et de alia parte fine mea que supra manni et de consortes meos sicut limite discernit, sunt
exinde passos nonaginta unum ad iusto passum homini. per ipse finis et mensurie inclitum illut
ei tradidimus tali ordine, ut amodo et usque ipso constitutum totum sint potestate eius et de eius
heredes, omnes sue utilitatis ibidem faciendum, et ipsi arvoribus vitatis qui ibidem sunt, laborare
et cultare sicut meruerit; et quantum vinum inde exierid et abellane et nuci inde collexerit, medietatem
deant illut ad pars predicte nostre ecclesie, et medietatem sibi abeant, et de quod ibidem
seminaberit, deant inde terraticum secundum consuetudinem de ipso loco. ad completi ipsi decem
anni ille autem vel suis eredibus abeant in tota ipsa terra per supradicta mensuria pastenatum
et factum arbustum, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat factum; et da ipsi decem anni in
antea omni tempore, dum ille et suis eredibus voluerit illut tenere, sue sint potestati illut
tenendum et fobee et omnes sue utilitatis ibidem faciendum; et totum ipso arbusto, qui ibi
modo est, et quod ibidem feceritis, sicut supradictum est, annualiter illut laborare et cultare
de super et de subter, sicut locus ipse meruerit ut bene pareat laboratum, et salvum facere, et
temporibus suis illut vindemiare sicut meruerit, et abellane et nuci et poma qui ibidem
fuerit, colligere et siccare, et faciatis scire pars predicte nostre ecclesie, ut dirigamus ibidem
missum nostrum, et quantum vinum et poma et nuci et abellane collexeritis, dividere illut
ibidem in tertia partem: pars nostre ecclesie tollat inde una sorte et vos et vestris eredibus
due; et de tertiam partem, quod in ipsa rebus seminaberitis, detis terraticum ad pars ipsius
155
ecclesie secundum consuetudo. et nos adsignemus vobis organeum, ubi reponatis ipsa nostra sortione
de ipso vinum et abellane et nuci, et vos ipso organeum concietis sicut meruerit, et ipsa nostra
sortione ibidem reponatis in casa vestra in ipsa organea et salvum illum faciatis, dum illum
inde tollamus, absque de generatione et igne, et missum predicte ecclesie qui ibidem venerit pro
recipiendum ipsa nostra sortione, dum inde ibidem fuerit, vos ei detis manducare et vibere, et
refectionem ei facere secundum vestram possibilitatem et ei fuerit mensura. et a quo da ipsi
decem anni in antea non voluerint in supradicto ordine rebus ipsa tenere, tunc inclita rebus ipsa,
qualis illis diebus fuerit laborata, revertas in ipsa ecclesia, et nulla sortione illis inde tollere
queras; et si ille vel eius eredes de ac terra salernitana exierit aliubi abitandum, similiter rebus
ipsa revertas in ipsa ecclesia; et si infra quattuor anni reversi fuerint ad abitandum in ac terra
salernitana, si voluerit rebus ipsa recolligere, rebertas ad eorum potestate ad abendum, et tenendum,
et laborandum et adimplendum per supradicto hordine, dum voluerint. De qua etc: (Multa
triginta aureorum solidorum constantinianorum). Et hunc brebem scripsi ego iaquintus notarius
qui interfui.
+ ego petrus
+ ego lamfreda.
| |