Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1094 » Pag 60 - 61

7.1094
60
61

60
MXCIV
A. D. 1047
+ In nomine domini tricesimo anno principatus Salerni domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et decimo anno ducatus amalfi, et nono anno ducatus eius sirrenti, et septimo
anno suprascriptorum principatum et ducatuum domni gisulfi eximii principis
et ducis eius filio, mense octuber, prima indictione. Ideoque ego mulier nomine bella filia
quondam risi et uxor sum landoni filii, quondam bisantii, clarefacio, quoniam a magna infirmitatem
sum oppressa, unde spero vitam finire. Sed tamem adhuc integram habeo mente
et recte loqui valeo, cogitare cepi que dei sunt iudicia, et oc mundum instabile, ne subito
die mortis michi eveniad, et rebus meis iniudicata relinquam, idcirco combocavi erga me
essendum iamdictus viro meus, in cuius mundium me subiacere palamfacio, et unaque cum
ipso iudico atque dispono et in manum illut committo ad mirandu cognatus meus filius
61
supradicti bisantii, quomodo et qualiter post meum hobitum de causis meis fiad prehordinatum,
et exinde pro animam meam datum. Primitus quidem volo, ut casam meam, quod
communiter habeo cum senda sororem meam a pars aloare ienitrice nostra intus castellum
caputaquis sortionem meam fiat exinde benundata et pretium, quod inde tultum fuerit,
medietatem exinde beniad ad potestatem predicte sorori mee. Simulque siad benumdatum
unum pannum meum, quod habeo de brachia triginta et una colcetra, et una lenola, et
pretium, quod inde fuerit tultum, cum medietate de ipsa casa, totum illut siat datum pro
meis salutis hanime per pauperes et sacerdotes, seu per benerabilia loca, hubi melius deus
inspiraverit. Ad amata cognata mea beniad ad eius potestatem una bellosa. Ad iemma cognata
mea detur ei una camisa. Ad aloara beniad ad eius potestatem una larga. In ecclesia
sancte marie de intus civitate nova caputaquis detur hibidem plaione unu. In sancto
blassio plaione unu. In sancto nicolao de loco castrezzano planeta una. Reliqua vero rebus
mea stabile et mobile, undecumque aut quomodocumque michi est pertinentes per tota
finibus caput aquis seu lucanie, totum et inclitum beniad ad potestate supradicti landoni
viri mei et de eius heredes, faciendum inde omnia, que eorum placuerint. Et cuicumque
sortionem meam de ipsa casa benumdata fuerit, siad eius defensatam per heredes meos,
cum bice de viis suis, et cum omnibus inde pertinentes ab omnibus hominibus omnique
partibus, tanquam si ego illut benumdasset et heredes meos obligasset ego. Unde obligo
heredes meos, ut si de ec omnia, ut superius disposui et iudicavi, aliquid exinde contradixerit
et retroare, seu removere illut quesierit, et quodcumque causationes exinde preposuerit,
et omnia non adimpleverit, sicut superius legitur, in pena siant obligati ille heredes
meos, qui talia aiere presumpserint ad componendum supradicto mirandi, cui in manu
illut commissimus, et cui scriptum istum in manu paruerit, quinquaginta auri solidos constantinianos.
Et quod superius disposui et iudicavi, omni tempore firmum stavilemque permanead.
Unde pro omnia, ut dictum est, adimplendum per consensum supradicti viri mei
guadiam tibi iamdicto mirandi dedimus, et mediatorem tibi posuimus petrus clericus filius
quondam remedii presbiteri. Et taliter scribsi Ego iohannes subdiaconus et notarius per
indicatione de subscripti testes.
+ Ego marcus presbiter
+ Ego russu presbiter.
Torna all'inizio