|
496.
Fredericus Dei gratia Romanorum imperator senper augustus et rex Sicilie. Universis
hominibus per terras monasterii sancte Flore constitutis fidelibus suis gratiam
suam et bonam voluntatem. Quia a Bruno venerabili abbate monasterii nominati servitium
militum pro exequendis servitiis nostris duximus requirendum, quia etiam idem
abbas ad mandatum nostrum U(gonem) sacristam eiusdem monasterii fratrem suum
ad maiestatem nostram transmisit, ubi expensas dignoscitur fecisse valde grandes, fidelitati
vestre tam sub optentu gratie nostre quam etiam sub pena banni, quod idem
abbas vobis propter hoc duxerit inponendum, firmiter precipiendo mandamus, quatinus
quicquid vobis abbas monasterii sepedicti pro militibus transmittendis et aliis etiam
nostris servitiis faciendis duxerit iniungendum, firmiter adtendatis; restituentes eidem
expensas quas fecisse dignoscitur pro eo quod prenominatum sacristam ad mandatum
nostrum ad presentiam celsitudinis nostre misit. Alioquin si predicta non curabitis
observare, per senescalcum familiarem dapiferum et totius Tuscie legatum fidelem
nostrum vos in personis et rebus cogi faciemus et teneri ad bannum superius nominatum.
Datum apud Benufrum XXVIIII aprelis, indictione X.
| |