Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.558 » Pag 31 - 32

4.558
31
32

31
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense ianuarius, secunda indictione. memoratorium factum a nobis leo et ianaci germani
filii iohanni curiali, eo quod ante supscripti idoneis hominibus coniunti sumus ad
vona convenientiam cum constantinus germanus noster filius predicti iohanni, ad dividendum
inter nos rebus et terra cum parietis frabritis de intus ec civitatem, qui est ad
ipsa lama qui fuit ipsius genitori nostro, et terra cum vinea et bacuum de locum veteri,
et terra cum arbustum de locum sepi quod commune abemus, et statim mihi predicto iannaci
dederunt ipsi leo et constantinu quadtuor solidos; et ego iannaci pro taliter per vona
convenientiam statim dividit supradicta rebus et ipsa terra cum ipsis parietis frabritis
in tres sortis. Una sortionem feci esse predicta terra cum ipsi parietis frabritis cum quanta
rebus abemus in locum sepi, quod nobis pertinentem est a parte predicti genitori nostro;
32
prefata terra cum parietis est per ec mensuria: a parte septemtrionis sunt pedes biginti
quadtuor et supmisse unum: a parte occidentis sunt pedes quadraginta unum: a parte meridie
sunt pedes biginti octo et supmisse unum: a parte orientis sunt pedes triginta, totum
mensuratum ad iusto pedem manum homini. Infra predicte finis et mensurie nobis est
pertinentem de ipsa terra cum ipsi parietis a parte predicti genitori nostro inclite tres
sortionis, et due sortionis feci esset ipsa terra cum vinea et bacuum de locum veteri qui
est per ec mensuria: a parte meridie fine poiu et sepe, sunt inde passi sexaginta usque
in media sepe qui est in pars orientis: a pars septemtrionis fine pede de montem: a pars
occidentis fine medio rifaneo, et de longitudo da ipso poiu usque in pede de ipsum montem,
et quasi in medio loco per ipsa vinea vetere sunt passi sexaginta septem, et rectum
badat da ipsi sexaginta septem passi per ipso rifaneo, qui est a pars occidentis, usque
in pede de ipsum montem: tota supradicta mensuria fuit mensuratum ad passum qui singnatum
est in columna marmorea de ecclesia sancti mathei de archiepiscopio salernitano.
Unde prius ipse constantinus conpreensit in sortem ipsa terra cum ipsi parietis frabritis
qui est, sicut diximus, tres sortiones cum ipsa rebus de locum sepi, et nos conpreensimus
in sortem supradicta terra cum vinea et bacuum de ipso locum veteri per
supradicte finis et mensurie, sicut superius legitur: ec sortis, sicut conpreensimus, sic
per partes inter nos ille tradidimus, cum omnia intro se abentibus omnibusque suis pertinentiis
et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et senper nos et nostris
eredibus ipsa nostra sortionem abendum, posidendum, dominandum, omnia exinde faciendum
quod voluerimus, absque omni contrarietate ipsius constantini et de eius eredes; de
qua per vona convenientiam guadia nobis dedit ipse constantinus, et mediatorem nobis posuit
manso castaldus filius constantini; et per ipsa guadia obligavit se et suis eredibus
omni tempore permanendum nobiscum et cum nostris eredibus in supradicta divisionem
et non queramus inter nos et nostris eredibus eos removere aut contrare; et si taliter ille
vel suos eredes ibidem non permanserit et aliquit, de quod superius legitur, quesierit remobere
aut contrare, componere obligavit se et suos eredes nobis nostrisque eredibus centum
auri solidos constantinianos et talia nobis nostrisque eredibus adinplere: tantum si de
supradicte sortis per legem perdidemus absque colludium, unus alterum inter nos et nostris
eredibus iusta rationem exinde restauremus, et unc brebem scripsi ego grimoaldus
notarius.
+ Ego desigius
+ Ego romoaldus me subscripsi
+ Ego imetancus.
Torna all'inizio