Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 1.1, pars prima » 1/1.35 » Pag 125 - 127

1/1.35
125
127

125
+ In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi imperante domino
nostro Constantino magno imperatore anno tricesimo quarto sed et
romano magno imperatore anno vicesimo primo die vicesima tertia mensis
septembrii indictione quintadecima neapolim Certum est nos iohannem filium
quidem lupi asinarii una cum consensu gregorii et leoni seu stephani
filiis meis: a presenti die promptissima voluntate venundedimus et
tradidimus tivi domino iohanni filio quidem domini theofilacti idest integra
domucella nostra quod est inferiora et superiora super se et cum
aheribus et aspectibus quamque cum introitum suum per regia comune et
omnibus sivi pertinentibus constitutum autem intus anc civitatem neapolis
in vico publico qui nominatur birginum regionis summa platea: de quibus
126
nihil nobis exinde aliquod remansit habente finis ab uno latere domum
ecclesie sancti pauli sicuti inter se exfinat paries et de uno capite a parte
occidentis coheret domum campuli sicuti inter se paries exfinat: et ex alio
latere coheret domum ursi leborani et de quidem eufimia conius eius et
ex alio capite a parte orientis coheret nominatus bicus publicus unde
ibidem per iam dicta regia comune introitum habere debeatis tu nominato
domino iohanne et tuis heredibus simulque et nominato urso leborano
et nominata eufimia coniux eius et suorum heredibus et av odierna die
et deinceps prenominata nominata domucella nostra integra quod est inferiora
cum superiora et cum tigulis coopertum quamque cum aheribus
et aspectibus et cum introitum suum per iamdictum vicum publicum et
per nominata regia comune et omnibus sivi pertinentibus de qua nihil
nobis exinde aliquod remansit aut reservavimus nec in alienam cuiusque
personam quod absit commissimus aut iam commictimus potestate Quatenus
et per nominatas coherentias tivi eas insinuavimus sicut superius legitur
a nobis tivi sit venundatum et traditum in tua tuisque heredibus sint
potestatem quidquid exinde facere iudicareque voluerit av odierna die semper
liberam habeatis potestatem: et neque a nobis nominato iohanne filio
quidem nominati lupi una cum consensu nominati gregorii et leoni seu
nominati stephani filiis meis nec a nostris heredibus neque a nobis personis
summissis nullo tempore numquam tu nominato domino iohanne emptor
nec heredes tuis quod absit abeatis exinde aliquando tempore quacumque
requesitionem aut molestiam a nunc et in perpetuum ac perennis temporibus:
insuper et ab omni homine omnique persona homni tempore nos et
heredes nostris tivi tuisque heredibus hec omnibus nominatis quas tivi
127
venundedimus ut super legitur in omnibus antestare et defensare promictimus
sine omni tua heredumque tuorum damnietatem nullam mictentes
occansionem: pro eo quod accepimus a te exinde in presentis in omnem
decisionem seu deliberatione idest auri tari decem et octo sicut inter nobis
convenit: Insuper promictimus nos nominatis germanis quia omni tempore
nos et heredes nostri tivi nominato domino iohanne et at tuis heredibus
exinde desuper tollere promictimus omnes germanas nostras et
suarum heredibus sine omni tua heredumque tuorum damnietate quia ita
nobis stetit: Quod si aliter provenerit de his omnibus nominatis que a
nobis tivi venundatas et traditas seu promissa leguntur aut quobis tempore
nos vel heredes nostris contra hanc chartulam ut super legitur venire
presumserimus et in aliquid offensi fuerimus per quobis modum aut
summissis personis tunc componimus nos et heredes nostri tivi tuisque
heredibus auri solidos sedecim bytianteos et hec chartula venditionis ut
super legitur sit firma scripta per manus gregorii curialis per nominata
indictione + hoc signum + manus nominati iohannis hoc signum +
manus nominati gregorii et leoni seu nominati stephani filiis suis quod
ego qui nominatos ab eis rogatus pro eis subscripsi et nominati tari
traditos vidi +
+ ego cristoforus filius domini mauri medici rogatus a suprascriptas
personas testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego sergius filius domini theodosii tribuni rogatus a suprascriptas
personas testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego iohannes filius domini sergii rogatus a suprascriptas personas
testi subscripsi et suprascripti tari traditos bidi +
+ ego gregorius curialis post subscriptionem testium complevi et
absolvi die et indictione nominata quintadecima +
Torna all'inizio