|
163
+ In nomine domini vicesimo primo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense februarius, octaba indictione. memoratorium factum a me romoaldus castaldus
filius quondam petri, eo quod ante subscripti testes tradidimus alphani de felecta
filio musandi medietatem de una pecia de terra mea baciba, quod habeo in ipso locum
felecta, ubi propio ad longna dicitur, finibus salernitane, qui est infra hec finis et mensuriis:
a partibus septemtrionis fine bia, inde sunt passi quadraginta sex: ab oriente fine
sicut termiti et sepe discernit, inde passi quinquaginta duo; et abinde rebolbente erga alia
sepe in pars orientis inde passi sex; et abinde rebolbente per fine alchoini notarii, sicut
trabersad labinario per termiti erga fine ipsius alchoini notarii et deducente in parte meridie
inde passi triginta septem: a meridie fine ipsius alchoini, sicut labinario discernit,
inde passi biginti ... ab occidente fine bia, et per ipsa bia deducente et coniungente in supradicta
bia, quod est priore fine, inde sunt passi centum, totum mensuratum ad iusto
passum homini: infra suprascripte finis et mensurie, ut diximus, inclita ipsa medietate
exinde ipsius alphani tradidimus in tali ordine, ut amodo et omni tempore ad sua et de
suis eredibus sint potestatem illut tenendum, et fobee et omnis sue utilitatem iusta ratione
164
ibidem faciendum, et totum illut, quantum est ipsa medietas exinde infra suprascripte
finis et mensuriis, pastenare vinea de bono bitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum,
et circoitum illud cludere vonum, sicut meruerit, et clusum illut abeant amodo; et quantum
vinum et frugium inde exierit amodo et usque quinque anni completi, totum sue sint
potestati. Ad ipsi quinque anni completi abeant in totam ipsa medietate de omnis suprascripta
rebus vinea de bono bitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum vonum, surtum
et cultatum, et laboratum et clusum, sicut de tantos annos meruerit, ut bene pareat
factum. Et abinde in antea usque completi alii quinque anni, ut amodo se compleant decem
anni, annualiter suo tempore tota ipsa vinea de super et de subter laborare, et cultare,
et propaginare, et cludere vonum, sicut meruerit, et sic per annum totum illut laborare
et cultare, quatenus proficiant et non dispereant, et cura et vigilatione inde abere,
et salbum illud faciant; et per tempore de bindemie faciant me vel meos heredes scire, ut
missum nostrum illuc dirigamus, et illis vinea ipsa suo tempore vindemiare, et poma inde
colligere, et omnis vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma, ibique inter nos dibidamus
per medietatem: nos tollamus illut medietatem, et illis medietatem; et ipsa nostra
medietate de ipso vinum annualiter ibique in domo sua reponere in organea, quod
nos ibique eorum dederimus per illis vona conciata, sicut meruerit, et ipso vinum faciant
salbum, dum nos illud inde tulerimus, absque degeneratione et ingne: missum nostrum,
quod per annum ibidem direxerimus, dum pro ipse vindemie ibidem steterit, illis eum
notrire secundum sua possibilitatem. Ad completi vero ipsi decem anni abeant in tota
ipsa medietate, quod ei tradidimus, vinea de bono bitineo, et pomis, et cannietum, et salicetum,
totum vonum surtum et cultatum, et operatum, et laboratum, et clusum, sicut
de tantos annos et locus ipse meruerit, ut vene pareat factum; et abinde in antea omni
tempore annualiter suo tempore totum illut de super et de subter laborare et cultare, et
ubi meruerit, totum illut propaginare tempore suo, sicut meruerit, et sic per annum totum
illut laborare et cultare, ut proficiant et non dispereant, et totum illut cludere et clusum
illut abeant vonum, sicut meruerit, et salbum illut faciant, et cura et bigilatione inde
abeant; et per annum de bindemie faciant nos scire, ut missum nostrum illuc dirigamus,
et illis suo tempore tota ipsa vinea vindemiare, et quando meruerit, poma inde colligere,
et omnis vinum exinde ibique ad palmentum et ipsa poma, quando meruerit, ibique inter
nos dibidamus per medietatem: nos tollamus illud medietatem, et illis medietatem, et ipsa
nostra medietate de ipso vinum annualiter illis reponere ibique in domo sua in organea
nostra, quod ibique eorum dederimus per illis vona conciata, sicut meruerit, et ipso vinum
faciant salbum, et ipsum nostrum missum nutrire per annum, sicut supra legitur; et si
165
ipse alphanus vel eius heredes da ipsi decem anni completi in antea de ac terra exierit
aliubi ad abitandum, aut si talem fecerit culpa, unde ad palatium cecidere debuerit, inclita
rebus ipsa vona laborata et clusa rebertar ad nostra potestatem, ad faciendum inde
omnia quod boluerimus: preter si infra tribus anni in anc terra rebersi fuerit ad abitandum,
inclitum illut perbeniant ad illorum potestatem tenendum et laborandum illud in
omni ordine et ratione, sicut superius legitur; tantum si fuerit laboratum, liceat nos ipsum
annum ipso frugium inde tollere. de qua, per bona combenientia guadia mihi ipse alphanus
dedi, et mediatorem mihi posuit mari de ipso locum filium ursilupi; et per ipsa guadia
obligabit se et suos heredes, ut si omnia suprascripta nobis non adimpleberit et aliquit inde
contradixerit, per combenientia componere obligabit se et suos heredes mihi meique eredibus
triginta auri solidos constantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis complirent;
et si ille vel suos eredes in ipsa rebus residere et abitare boluerit, potestatem abeant
ibidem residere et abitare; et si da ipsi decem anni completi in antea rebus ipsa tenere
et laborare non boluerit in suprascripto ordine, inclita suprascripta tradictio vona operata,
et surta, et cultata, et laboratum, et circoitum clusum, totum vonum factum, remittas
ad nostra potestatem, faciendum inde omnia quod boluerimus, et illis liceat inde exire
cum omnis sua mobilia per supradicta guadia et obligata pena, et ipse mediator apposuit
et obligabit nobis ad pignerandum omnis rebus et causam suam legitimo et inlegitimo. et
hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ ego romoaldus me subscripsi
+ ego dauferius notarius me subscripsi
+ ego petrus notarius me subscripsi.
| |