Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.444 » Pag 116 - 118

5.444
116
118

116
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI: RICARDUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS PETITIONI DILECTI NOSTRI ABBATIS
UGONIS SANCTI LAURENTII FAVEMUS ATQUE CONCEDIMUS.
Nos Iordanus et Richardus filius eius notum fieri volumus omnibus
sancte et catholice ecclesie filiis nos quos ad hoc divina gratia constituit
principes ob salutem et Redemptionem anime principis Richardi et Fredessinde
principisse nostrarum quoque et Gaytelgrimme principisse ob remedium
animarum que est uxor nostra scilicet Iordani principis et mater mea
scilicet Richardi. Dedisse. Concessisse et Confirmasse monasterio sancti laurentii
levite et martiris christi sito circa muros aversane urbis et domino
ugoni eiusdem monasterii venerabili abbati suisque successoribus in perpetuum
videlicet monasterium sancti laurentii constructum in capua cum universis
rebus et pertinentiis. qualiter modo possidet et dominatur. et qualiter
sibi quoquo legali modo pertinere videtur et ecclesia sancte reparate et sancti
blassii cum omnibus pertinentiis suis. et unum molendinum quod est in vulturni
flumine et guarnerius dedit et optulit prescripto monasterio sancti laurentii.
cum portu et cursu aquarum cum ripis et omnibus instrumentis eius. et
Medietatem de uno molendino facto in predicto fluvio. quam iozzelinus dedit
predicto monasterio similiter cum omnibus instrumentis suis. et Terras et homines.
et molendina et cursus aquarum que sunt in saone et circa saonem. que
Willelmus de alno dedit prescripto monasterio cum omnibus suis pertinentiis
que qualiter monasterium modo possidet. et domonatur. et Terras et homines
et molendina et cursus aquarum que sunt in loco . . . . . . . . ipsas que predictus
Willelmus dedit monasterio cum omnibus inde pertinentiis qualiter monasterium
ea modo dominatur. et nepotes presbyteri bernardi. cum terris et omnibus
suis pertinentiis qualiter supradictus Willelmus de alno eos tenuit et dominatus
est. et dedit prenominato monasterio. et ecclesiam sancti andree que est
in calino cum suis pertinentiis et ecclesiam sancti andree que est in territorio
suesse cum omnibus que modo possidet et dominatur et que ei pertinent:
et ecclesiam sancte marie et sancti iohannis que est in territorio
117
miniani quam ugo sorellus dedit et optulit ospitali predicti monasterii cum
omnibus ad eam pertinentibus. et monasterium sancte crucis cum omnibus
pertinentiis suis. et casale quod dicitur marzanum frigidum cum hominibus
et omnibus suis pertinentiis. et ecclesiam sancti martini de matarono et
ecclesiam sancte marie de iuliano cum hominibus et omnibus suis pertinentiis
et ecclesiam sancte marie de spelunca et ecclesiam domini salvatoris
de vallo et ecclesiam sancte marie de dominicella et sancti angeli de lauro
cum hominibus et cum omnibus pertinentiis earum et decimationem nucerie
de annona et de vino de fructibus et de animalibus et ecclesiam
sancti cononis cum omnibus pertinentiis suis et terras et villanos quos
Rainulfus de argentia dedit predicto monasterio in territorio acerre et casollam
et ecclesiam sancte marie cum villanis et pertinentiis suis sicuti dedi
ego princeps Iordanus monasterio. et monasterium sancti vincentii cum
hominibus et omnibus suis pertinentiis et duo molendina que sunt in laneo
ad pontem silicis et sex villanos que omfridus de calo dedit monasterio et
unum molendinum pertinens monasterio quod est ad . . . . . . . labricitam in
aqua lanei cum omnibus predictis villanis et molendinis pertinentibus et
presbiterum marium qui est in villa gariliani cum . . . . . . . . . . cum omnibus
suis pertinentiis qualiter tenuit Richardus filius . . . . . . . . . . qui dedit
monasterio et ecclesiam de nobole et terras et villanos quos princeps Richardus
dedit monasterio et decimatione de rapale. quam Ugardus de claromonte
dedit monasterio. Et terras et villanos qui sunt in vico piponis
sicud Rainaldus filius ugonis dedit monasterio et monasterium sancti
blassii quod est prope prescriptum monasterium cum hominibus et omnibus
sibi pertinentibus et starcziam que dicitur de ceraso quam heredes ugonis
blanci dederunt monasterio: et ortos et curtisanos qui sunt prope muros
averse sicud ugo blancus dedit monasterio. et viridiarium quod est iusta
forum de die sabbati. et lacum patriensem cum lintribus et paraturis et
piscationibus et universis pertinentiis suis sicud nos tenuimus et dominati
sumus et quicquid iure . . . . . . . . . . . monasterio antiquitus in canalibus et
in toto lacu patriense et ecclesia sancti . . . . . . . . . que est in vico . . . . . cum
omnibus pertinentiis suis sicud . . . . . . . . . . dedit monasterio. et ecclesiam
sancti angeli de monte christi cum silva et omnibus sibi pertinentibus. et
terras de gualdo de patria quas . . . . . . . . . . . . dedit monasterio et omnes
118
alias terras cultas et incultas et omnes homines et res mobiles et inmobiles
quas monasterium et omnes rectores tenent et dominantur. et omnia
que de hinc acquirere iuste et regulariter potuerint. ad possessionem potestatem
et dominationem predicti monasterii et predicti abbatis suorumque
successorum. et ordinatorum eius. Remota omni molestia et contrarietate.
mortalium omnium. Quod si quis diabolica suasione compulsus hoc
scriptum violare irritumve facere presumpserit. Mille auri purissimi libras
persolvat. Medietatem nostro palatio. et Medietatem nominato abbati et successoribus
suis et rectoribus suprascripti monasterii eisque solutis hoc scriptum
firmum. et inviolabile maneat in perpetuum. Et ut firmius credatur
et diligentius observetur. manu nostra subscripsimus. et nostro sigillo fecimus
sigillare.
Iubente serenitate et prudentia prescriptorum principum scripsi ego
CANZOLINUS iudex: in anno principatus ipsius domini iordani principis
et vicesimo anno ducatus eius caiete et in anno principatus ipsius domini
riccardi filii eius.
DAT Quarto Kalendas decembris anno ab incarnatione domini nostri
ihesu christi M. octogesimo septimo. Scriptum averse in undecima
indictione.
Torna all'inizio