|
409.
† In Dei nomine. Anno dominice incarnationis M. C. lxxxxiii, Hen(rico) imperante,
mense november indictione xi. Iustus es, Domine, et recum iudicium tuum; fac misericordiam
cum me servo tuo, ut iustam valeam ferre sententiam. Ego Rolandus iudex
ordinarius, assessor domini Gualgani civitatis Aretine potestatis, vice ipsius, cognoscens
de controversia, quam faciebat donnus Rainerius, nomine ecclesie sancti Petri in piccolo,
adversus Berardum et Rolandum filios olim Berengarii, a quibus repetebat unam
vineam prope Fontem tectam positam, vel in loco qui dicitur Muricie et iuxta vineam
Guidonis Homodei, et unam peliam terre in Galluiine et iuxta terram Salomonis et
Iohannis, et eas repetebat cum fructibus inde perceptis; quas dicebat illos sibi iniuste
detinere: unde auditis allegationibus et confessionibus ac visis attestationibus utriusque
partis et publico instrumento dictorum filiorum Berengarii, Consilio quoque habito, vice
predicti domini Gualgani, quia probatum est per testes, a donno Rainerio introductos,
donnum Griffum, quoniam fecerat libellariam ipsis filiis Berengarii, silicet de dicta vinea
et terra, iam refutasse abbatiam Silvamunde, et etiam aliis rationibus cognitis; condempno
ipsos filios Berengarii, Rolandum et Berardum, ut restituant donno Rainerio prefatam
vineam et terram cum fructibus inde perceptis vel percipiendis post litem
contestatam.
Datum in platea sancti Michaelis V kl. december, in testimonio Ingoli Lodomerii
et Baldinetti et Bassamontis et Rolandi Lotherii, et Rigoli Airaldi et Barote et Rodulfini
et Belcairi et aliorum.
(Sn.) Ego Albertus notarius hanc sententiam in publicam formam redegi.
| |