Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.108 » Pag 262 - 263

10.108
262
263

262
In anno qualiter dominice incarnationis millesimo septuagesimo
octabo, temporibus domni Roberti gloriosi ducis, mense
decembri secunda indictione. Ante Siconem iudicem Manso Atrianensis
263
filius quondam Ursi castaldei et iudicis coniunctus fuerat
cum Urso abunculo eorum, et sicut ipsi Mansoni congruum
fuerat, sua voluntate per convenientiam, per ipsam cartulam tradiderat
ipsi Urso integram unam peciam de terra sua, quam sibi dixerat
pertinere foris hac civitate in finibus Lucanie ubi Trisinum
dicitur, intra quam sunt terre cum vineis et cannetis et salicetis et
quercietis et silvis et vacuis, et totam ipsam peciam dixerant esse per
fines: de una parte finis res quas ipse Manso vendiderat
domno Maraldo veneravili episcopo Sancte Pestane sedis, qualiter
recte descendit per fontes et per aquarium eiusdem fontis usque
ad finem aliorum; de supter parte finis aliorum quod modo ipsi
monasterio pertinet; de alia parte finis res pertinentes Constantini
cognati ipsius Ursi; de super parte finis aliorum, quod
modo similiter eidem monasterio pertinet, qualiter vadit et coniungit
cum ipsis rebus quas ipse Manso ipsi episcopo ut dictum est vendiderat,
cum omnibus que intro eam erant cunctisque eius pertinentiis
et cum vice de viis suis. ea ratione ut integra ipsa traditio semper
esset in potestate ipsius Ursi et heredum eius, et ille et eius heredes
licentiam haberent de ea facere quod vellent, sicut ipsa cartula
continet scripta per Iohannem notarium, in qua ipse Sico
subscriptus est.
Torna all'inizio