Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.173 » Pag 223 - 224

1.173
223
224

223
+ In nomine domini quartodecimo anno principatus domni nostri gisolfi principis, mense
ianuarius quinta indictione. Ideoque ego ragimpertus monachus filius wiselperti, dum michi
congruum esse videtur bona mea volumtate per panc cartula dono atque concedo vobis petri
genero meus filius wisoni et adelchise filia mea, quem habetis disponsata uxore, omnia et in
omnibus rebus substantiis meis, quod pabeo in lauritu finibus salernitanis quod michi ex subcessione
predicti genitori meo ividem liabere subcessi, quomodocumque michi ividem pertinentes fuerit
habere in monte quam et in plano, totum in integrum cum finis et vice de viis suis et cum
omnia infra se habentibus trasactibus nomine et a funditus eos vobis donavi ad securo nomine
amodo et semper vos et vestris heredibus illud habendum, dominandum, possidendum et omnia
exinde faciendum, que vobis placuerit, sine omnis mea vel de meis heredibus contrarietate vel
requisitione. preter hoc volumus, ut si tu nominata adelchisa filia mea absque filiis filiabus ante
ipso viro tuo defuncta fueritis, due sortis ex integra predicta rebus revertat in potestate mea vel
de meis heredibus ad securiter habendum, sicut usque modo habuimus; tertiam vero partem siat
in potestate tuaque petri vel de tuis heredibus faciendum exinde omnia, quod volueritis sine
omnis mea vel de meis heredibus aut cuiuslivet hominum contrarietate vel requisitione. et pro
confirmandam et staviliscendam hanc mea donatione, nunc a presentis secundum legem
224
launegilt a vos exinde recepi camiso unum: finitaque vero nostra donatione per subsceptum
launegilt, ea vero ratione obligo me nominatus ragimpertus monacpus et meis heredibus vobis
supranominati petri et adelcpise genero et filie mee quam et ad vestris heredibus, ut eaque nostra
donatione in supradicta ratione omni tempore defensandum vobis da omnis homines omnique
partibus. quod si taliter illos vobis non defensaverimus, ac si nos illos vobis tollere aut contrare
quesierimus per qualecumque ratione, preter, ut superius dictum est, ante omnia questio nostra
modis omnibus apud vos tacita et bacua remaneat, et ad compositiones siamus nos nostrosque
heredes ad componendum vobis vestrisque heredibus decem solidos constantinos, et per invitis
illut vobis defensemus in supradicta ratione. verumtamen recordamus, quia rebus ipsa est in
predicto loco laurito. ubi proprio casa orsana vocatur. et tali ordine te iohannes notarius scribere
rogavimus. actum salerno.
+ ego wisenolfus
+ ego romualt
+ ego petrus.
Torna all'inizio