Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.758 » Pag 84 - 85

5.758
84
85

84
+ In nomine domini domno basili dibina gratia imperator augusto, deo propitius, sexagesimo
hoctabo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius,
sanctissimis imperatoribus nostris, mense decembri, hoctaba indictione. Ideoque ego vir nomine
petrus filius quondam sadelfrit iudicis, qui sum commorantes intus cibitate luceria,
declaro enim intus in anc predicta cibitate luceria ante presentiam agelfrit iudicis et aliis
nobiliores hominibus, qui hic subter conscripti sunt, quia pertinentem michi abeo ex predicto
genitorem meum una fobea de victualium, mittendum intus in anc predictam urbem
luceriam iusta ipsa platea puplica infra casa godelferi filii dauferi in ipso angulo de ipso
kasile, qui fuit predicti genitori meo, iusta ipse fobee petri episcopi et adelberti filii musandi
prospatharii, que isdicta fobea pro meis necessitatibus peragendum michi vindere
congruum est et mea congruitate perficiendam. Quam et ego mulier nomine adelborga, qui
sum uxor eius et filia quondam ragemfrit, profiteor enim me quartam partem abere in ipsa
predicta fobea, sicut et in omni substantia predicti viri mei, set secundum edicti tinore
et sicut ipsa lex nos ammonet, una cum consensu predicti viri mei et ragemfrit genitori
mei et alberici filii offi abunculi mei, qui sunt mundoalt et consentientibus, et per consensum
et licentiam supradicti iudicis et impositionem manum viri mei et predicti mundoalt
85
meis secundum eamdem legem per hanc quoque videlicet cartulam vindedimus tibi michali
macedo et comes integram ipsa iamdicta fobea, qualiter prelegitur. Unde nec nobis, nec ad
eredibus nostris, neque ad nullum quempiam hominem ibi aliqua portio reserbabimus requirendi.
Set, qualiter edificiata est ipsa iamdicta fobea una cum omnibus suis pertinentiis
et remeliorationibus, integra, qualiter prelegitur, ipsa iamdicta fobea benumdedimus tibi
cuiusdicto emptori nostro possidendum. De quo pro constabiliscendam hanc nostram vinditionem
manifesti sumus, quod a presentem recepimus a te predicto emptorem nostrum
unum aureum solidum sotericum holotarcho vonum per caput: finitum est enim, Ea videlicet
ratione, ut amodo et semper eamdem nostram vinditionem, que prelegitur, abere et
possidere et dominare baleatis, et faciatis exinde, quemammodum tua et de tuis eredibus
fuerit volumptate, sine nostra et de nostris eredibus requisitionem. Unde guadia tibi dedimus,
et mediatorem tibi posuimus aldemari verus germanus meus; et obligamus nos et
nostros obligamus eredes tibi cuiusdicto et at tuis obligamus eredibus, ut de anc nostra
vinditione vobis omni tempore defensores siamus. Quod si noluerimus, aut si nos ipsis
per quavis ingenium hanc nostram vinditionem vobis retornare, aut remobere quesierimus,
seu defensare noluerimus, primis omnium questio nostra inanis sit et bacua, et decem
aurei solidi nos et nostros eredes vobis vestrisque eredibus componere obligamus; et in
antea taciti et confusi maneamus per invitis per supradicta guadia et iamdictum mediatorem,
qui se tribuit vobis ad pignerandum omnia pingnera sua legitima et inlegitima,
tampdium donec per invitis adimpleamus vobis iusta uius testum cartule. Quem te deusdede
diaconum et notarium hanc cartulam nostre binditionis asscribere rogabimus, actum in
civitate luceria qui et interfui, mense et indictione superscripsi feliciter.
+ Ego qui supra agelfrid iudes
+ Ego poto teste.
Torna all'inizio