|
271
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo primo et vicesimo nono anno
principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense iunio hoctaba indictione. In sacro Salernitano palatio,
ante me Petrum iudicem Theofilactus abbas ecclesiæ Beati
confessoris Nikolai quæ constructa est foris hac civitate in
loco ubi Gallucanta dicitur, de qua ecclesia medietas pertinet
Petro et Adelberto et Landoario comitibus germanis filiis
quondam Lamberti comitis et medietas Landoario filio
quondam Adelberti comitis, et Constantinus filius quondam
Constantini coniuncti sunt, et per partes ostenderunt singula
iudicata in quibus ego meum nomen propriis subscripseram
272
digitis. Continebant: ... . sic etenim ipsa [i]udicata continent,
quorum unum pro parte ipsius abbatis scriptum est
per Romoaldum notarium et alterum pro parte ipsius Constantini
per Iohannem notarium. Quæ cum ostensa fuerunt,
suprascriptus abbas et Constantinus iam facto inter se fine
de predictis muniminibus mecum et cum notario velut in
ipsis iudicatis legitur, ad ipsas res et plagarias perrexerant
et ipse abbas ostenderat ipsi Constantino ipsas res et plagarias
et flondas, de quibus cum eo sicut suprascriptum est
causaverat. nunc vero ad finem inter se faciendum per partes
ipsi abbas et Constantinus se ante me plicuerunt, ipse
tamen abbas cum suis et iamdictæ ecclesiæ rationibus et ipse
Constantinus cum rationibus suis et iamdictæ genitricis suæ
et plicavit etiam ipsam genitricem suam; et ipse quidem abbas
ostendit cartulas undecim et ipse Constantinus cartulas viginti,
et per partes confessi sunt plures cartulas ex hoc inter se
non ostendere. et legere feci ipsas cartulas quas ipse abbas
ostenderat.
Primam ex eis de vicesimo anno principatus domni
Guaimarii principis, mense ianuario septima indictione.
Qualiter ante Petrum iudicem venerat mulier
nomine Zitola filia Stefani piscatoris, quæ fuerat uxor
Petri filii Licti, et cum illa venerat Aloara filia ipsius
Zitolæ et predicti Petri et cum illis venerant Frisus et
Truppoaldus varbani ipsius Aloare, cognati predictæ Zitolæ
et ostenderant unum
scriptum de quadragesimo quinto anno principatus
domni Guaimarii et quinto anno domni Gisulfi
filii eius, mense iunio decima indictione.
Quomodo ante Dauferium iudicem coniuncti fuerant
Marinus Atrianensis filius Mauri et Iohannes filius
Adilperti et per partes ostenderant sua monimina de
rebus de loco Salitto et Toro et debuerat ex eis iurare
ipse Iohannes et fuerat paratus inde iurare qualiter inter
273
eos iudicatum fuerat; et ipse Marinus sacramenta ipsa
recipere noluerat quod cartula ipsius Iohannis sicut
continebat verax esset et ipsas res qualiter per fines
monstraverat et declarate erant veritas esset, ut ipse Iohannes
et genitor et abius eius ad suam proprietatem
possedisset et dominasset et quacunque ratione de predictis
rebus qualiter super legebatur contendere nequaquam
valeret; et donaverat ei ipsum sacramentum sicut
ipsum scriptum continebat scriptum per Ursum presbiterum
et notarium et in eo subscriptus ipse Dauferius
iudex.
Quod cum fuerat lectum, per partes dixerant ut in
supradictis rebus de ipsis locis, quæ fuerant ipsius Licti
filii suprascripti Iohannis filii Adilperti, habuisset sortionem
ipse Petrus vir et genitor predictarum Zitolæ
et Aloaræ inclitam quartam partem et de ipsa quarta
parte quæ fuerat sortio ipsius Petri pertineret ipsi Zitolæ
inclita quarta pars per suum morgincap ei emissum
ab ipso Petro et reliquæ tres partes de ipsa sortione
ipsius Petri pertinerent ipsi Aloaræ, et ipse Petrus
reliquisset ipsi Aloaræ debitum ad salbandum. et ideo
ipsæ mater et filia secundum legem, per ipsam cartulam
venumdederant Adelberto comiti filio quondam
Lamberti totas et inclitas supradictas res quas superius
dixerant fuisse pertinentes ipsi Petro viro et genitori
illorum de supradictis locis et de aliis locis ibique
coniunctis, cum omnibus intro habentibus et suis pertinentiis
et cum vice de viis suis et cum inclita quarta
parte de supradicto scripto et cum inclita portione
quæ fuerat ipsius Petri de aliis moniminibus continentibus
de supradicta rebus, ad securiter et firmiter
ipse Adelbertus et eius heredes et cui per eos datum pareret
semper ipsam venditionem habendum et faciendum
ex ea quod vellent, sicut ipsa cartula continet
274
scripta per Ademarium notarium, in qua ipse Petrus
iudex subscriptus est.
Secundam de vicesimo primo anno principatus ipsius
domni Guaimarii, mense nobembri hoctaba
indictione. Qualiter Iohannes filius quondam Licti et
Anna filia quondam Iohannns qui vocatus fuerat Vassallus,
qui erant vir et uxor, clarefecerant quod eidem
Iohanni pertineret habere res a parte supradicti genitoris
et genitricis suæ in loco ubi ad Salictum dicitur,
quæ erant terræ cum vineis et castanetis et quercetis
et silvæ et plagariæ et flondæ et versaturiæ suæ in montibus
et in planis, de quibus ipsa mulier quartam partem
se profitebatur habere per suum scriptum morgincap
sibi emissum ab ipso viro suo in die illorum copulationis.
et sicut ipsis viro et uxori congruum fuerat, bonis
eorum voluntatibus, per ipsam cartulam donaverant
atque ad semper habendum confirmaverant ipsi Adelberto
comiti filio Lamberti de omnibus ipsis rebus,
quantæcunque supradictis genitori et genitrici ipsius Iohannis
pertinentes fuerant in ipso loco Salicto in montibus
et in planis, inclitam quartam partem, quæ erat
sortio ipsius Iohannis, cum inclita quarta parte de
omnibus moniminibus inde pertinentibus et cum omnibus
intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de
viis suis, ad securiter et firmiter semper ipse Adelbertus
et eius heredes et cui vel ubi per eum datum pareret
illud habendum, dominandum, possidendum omnia
inde faciendum quæ vellent. verumtamen supradictam
donationem ei in supradicta ratione donaverant
de omnibus ipsis rebus quæ fuerant pertinentes supradictis
genitori et genitrici ipsius Iohannis a loco qui dicitur
Vosanola in illa parte usque flubium de Veteri qui
dicitur Vosanola et a loco qui dicitur Sepi et descendente
275
ab ipso loco Sepi inter ambas fines Vosanolam
et ipsum flubium Voneiam usque mare, sicut ipsa cartula
continet scripta per ipsum Ademarium notarium,
in qua Radoaldus et Arechisius et Alderisius notarii subscripti
sunt.
Tertiam scriptam per Alderisium notarium vicesimo
primo anno principatus ipsius domni Guaimarii,
mense **** bri hoctaba indictione. Qualiter
Petro filio quondam Truppoaldi ante ydoneos homines
pro parte et vice suprascripti Adelberti comitis, per
convenientiam guadiam dederant Frisus et Truppoaldus
germani filii quondam suprascripti Licti et mediatorem
ei posuerant Iohannem germanum suum. et per
eandem guadiam obligaverant se et suos heredes ut de
rebus, quantæcunque pertinentes fuerant ipsi Licto genitori
illorum et uxori eius in loco Salicto, quæ erant terræ
cum vineis et terræ vacuæ et castaneta in montibus
et in planis cum plagariis et flondis et versaturiis suis,
ubi ille eos scire fecissent et suos heredes presentaliter illi
plicarent se et facere de totis ipsis rebus duas socias cum
vice de viis suis rationabiliter: et prius ille compreenderet
unam ex ipsis sociis pro parte ipsius comitis qualem
voluisset, et unam de ipsis sociis compreenderent illi.
et ipsam sociam quam illi compreensissent presentaliter
dividerent per medietatem rationabiliter cum vice de
viis suis, et facerent ipsum Truppoaldum scire et prius
compreenderet exinde unam sortem pro parte et vice
ipsius Adelberti qualem voluisset et traderent et confirmarent
illam ei secundum consuetudinem terræ ipsius
cum pæna de triginta solidis constantinatis; et ipsam
sortem quam illi compreensissent securiter haberent.
similiter et ipsam sociam quam ipse Truppoaldus compreensisset
276
divideret ille iusta ratione in duas sortes et
prius compreenderent ex eis ipsi germani unam qualem
voluissent ad faciendum exinde omnia quæ vellent, et
ipsam aliam sortem compreenderet ille pro parte ipsius
Adelberti ad faciendum ex ea quod vellet. verumtamen
recolerant suprascriptas res fuisse pertinentes ipsi
Licto et predicte uxori suæ a loco Vosanola in supra
et Salicto in illa parte usque flubium Veteri qui dicitur
Voneia et a loco qui dicitur Sepi et descendente de
ipso loco Sepi inter ambas fines Vosanolam et ipsum
flubium Voneiam usque mare; intra suprascriptas fines,
ubicunque de ipsis rebus inventum fuisset, inclitum illud
ut dictum est adsociarent et dividerent sicut ipsa
cartula continet, in qua Radoaldus notarius et Ademarius
subscripti sunt.
Quartam ... . Quintam et sextam ... . Septimam ... . Hoctabam ... .
Nonam ... . Decimam et undecimam ... . Et legere
feci ipsas cartulas quas ipse Constantinus ostenderat.
Primam ex eis scriptam per Ademarium notarium undecimo
anno principatus domni Guaimarii filii
domni Guaimarii, mense decembri duodecima indictione.
Qualiter Truppoaldus filius quondam Licti
clarefecerat habere res comunes cum Friso germano suo
in loco ubi Salicto dicitur propinquo ecclesia Sancti
Biti, quæ erat in pede montis de Sancto Liberatore, et
erat ipsa terra cum vinea et vacuo et pomis et aliis
arboribus et canneto et saliceto una teniente, quæ
ipsis germanis pertinebat per gradum successionis et eorum
rationes. et congruum erat ipsi Truppoaldo de
rebus ipsis vendere predicto germano suo infra has fines:
a meridie finis via publica, quæ pergebat ad ipsam
ecclesiam Sancti Viti et inde passus triginta; ab
277
oriente finis illorum passus nonaginta et unus, et
deinde revolvente erga finem eorum in orientem
usque mediam serram passus triginta hocto, et deinde
recte abiente per mediam ipsam serram passus
viginti et uno; a septemtrione finis ipsorum germanorum
et inde passus duodecim, et deinde descendente
passus viginti sex, et revolvente quasi in occidentem
passus viginti quattuor, et iterum revolvente
in septemtrionem passus nobem; a septemtrione
passus sepbtem, et deinde recte descendente per
mediam vallem passus viginti quattuor et revolvente
in orientem passus nobem, et deinde descendente
recte passus viginti et uno, et iterum revolvente in
occidentem passus quinque et deinde descendente
recte usque ipsam viam priorem finem passus septuaginta
hocto iusto passu hominis mensurati. et
ideo, sicut ipsi Truppoaldo congruum fuerat, per ipsam
cartulam venumdederat predicto Friso germano suo
pro vice Constantini et Sergii filiorum eius inclitam
sortionem suam quæ erat medietas de ipsis rebus infra
iamdictas fines et mensuras, cum omnibus infra habentibus
et suis pertinentiis et cum vice de viis suis,
ut semper ipsi Constantinus et Sergius et illorum heredes
illud haberent et facerent ex eo quod vellent,
sicut ipsa cartula continet, in qua Ademarius et Alderisius
notarii subscripti sunt.
Secundam scriptam per ipsum Ademarium notarium
undecimo anno principatus domni Guaimarii suprascripti,
mense decembri duodecima indictione.
Mulier nomine Visantia filia quondam Lupeni, quæ
erat uxor suprascripti Truppoaldi, sicut ei congruum
fuerat, sua voluntate, ante idoneos homines, secundum
legem donaverat suprascripto Friso cognato suo pro
vice suprascriptorum filiorum ipsius Frisi inclitam quartam
suam quæ ei pertinuerat in ipsis rebus quas iamdictus
278
vir eius ut dictum est venumdederat, cum omnibus
intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice
de viis suis, sicut ipsa cartula continet in qua ipse
Ademarius et Alderisius notarii subscripti sunt.
Tertiam scriptam per Ademarium notarium undecimo
anno principatus ipsius domni Guaimarii, mense
aprili duodecima indictione. Qualiter suprascriptus
Truppoaldus filius Licti ante testes per ipsam cartulam
donaverat Caczaro cognato suo filio quondam
Petri unam peciam de terra sua vacua quæ erat silva de
ipso loco Salicto, quæ ei pertinebat per successionem
et de pede coniuncta erat ad finem suam, sicut discernebat
via quæ pergebat ad tractorarium, et de aliis
tribus partibus similiter coniuncta erat ad finem
suam; et erat per mensuras iuxta ipsam viam et in
omni loco latitudinis passus viginti unus et per longitudinem
ab ipsa via in supra de ambobus lateribus
ana passus quadraginta iusto passu hominis mensurati.
per suprascriptas fines et mensuras cum omnibus
intro habentibus et suis pertinentiis et cum vice de via
funditus illud ei donaverat ad faciendum inde quod vellet,
sicut ipsa cartula continet, in qua Iaquintus et Iohannes
notarii subscripti sunt.
Quartam scriptam per Ademarium notarium tertiodecimo
anno principatus ipsius domni Guaimarii,
mense martio quartadecima indictione. Qualiter
suprascripta Visantia uxor ipsius Truppoaldi declaraverat
sibi pertinere per suum scriptum morgincap inclitam
quartam partem de omnibus rebus ipsius viri
sui, et congruum erat ei exinde pro quarta sua inde
venumdare unam peciam de terra cum silva in loco
Salicto propinquo Sancto Vito in parte septemtrionis,
quæ pecia erat per fines et mensuras: a meridie sicut
medium valluncellum discernit qui erat inter ipsas res
et alias res quas comunes habebat cum suprascripto
279
Friso cognato suo, et inde recte mensurati passus
sidecim et deinde abiente in orientem usque mediam
serram passus viginti nobem: ab oriente similiter
finis eorum sicut via discernit, et inde passus triginta;
a septemtrione finis res suprascriptorum Constantini
et Sergii filiorum supradicti Frisi, et passus
triginta hocto; ab occidente similiter finis ipsorum
germanorum, et passus quadraginta tres usque ipsum
valluncellum. et ideo, sicut ipsi Visantiæ congruum fuerat,
secundum legem venumdederat ipsis germanis
Constantino et Sergio integram medietatem de supradicta
pecia per suprascriptas fines et mensuras cum
omnibus infra habentibus et suis pertinentiis et cum
vice de muniminibus inde continentibus et cum vice de
via sua, ut semper ipsi germani et eorum heredes illud
haberent et ex eo facerent quod vellent, sicut ipsa
cartula continet in qua Grimoalt comes et iudex subscriptus
est.
Quintam scriptam per ipsum Ademarium notarium
tertiodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii,
mense maio quartadecima indictione. Suprascriptus
Truppoaldus filius Licti clarefecerat quod ante
illos dies ipse et Visantia uxor sua per firmas cartulas
datum et confirmatum haberent suprascriptis Constantino
et Sergio nepotibus suis de rebus quas comunes
cum illis et ipso genitore illorum habuerant in ipso
loco Salicto, sicut illorum cartule continebant. et tunc,
sicut eis congruum fuerat, ipse Truppoaldus ante testes
per ipsam cartulam donaverant ipsis Constantino et
Sergio nepotibus suis totam sortionem suam de terris
vacuis et silbis quam ei habere pertinebat in toto ipso
loco Salicto, ubicunque ex eis inventum fuisset, in
montibus et in planis, cum vice de viis suis et cum inclita
sortione sua de omnibus moniminibus inde continentibus,
esceptuatum de ipsis rebus illud quod datum
280
habebat Caczari filio quondam Petri et totis terris cum
vineis et pasteno quæ sibi reserbaverat; illud aliud inclitum
eis venumdederat, sicut ipsa cartula continet in
qua ipsi Ademarius et Grimoaldus subscripti sunt.
Sextam scriptam per Smaracdum notarium quartodecimo
anno principatus domni Guaimarii, mense
ianuario quintadecima indictione. Prefatus Caczarus
filius Petri ante testes venumdederat suprascriptis germanis
Constantino et Sergio filiis Frisi inclitam ipsam
peciam de terra quæ ei per suprascriptam tertiam
cartulam donata fuerat, sicut ipsa cartula continet
in qua Romoaldus et Alderisius notarii subscripti
sunt.
Septimam scriptam per ipsum Smaracdum notarium
quartodecimo anno principatus ipsius domni Guaimarii,
mense martio quintadecima indictione. Qualiter
suprascriptus Truppoaldus et Ursus filius Petri gener
eius et Visantia uxor ipsius Truppoaldi et Purpura
filia ipsorum Truppoaldi et Visantiæ uxor ipsius Ursi
declaraverant habere rem in ipso loco Salicto, quæ erat
castanetum et quercetum quæ erant plagarie. et erat
tota res ipsa per fines et mensuras: ab occidente finis
via, inde longitudinis passus centum tridecim; a
meridie finis alia via, inde passus centum quadraginta;
ab oriente passus hoctoginta sex. et de ipsis
mensuris medietas pertinebat ipsis viro et uxori et
alia medietas suprascripto Friso, et de ipsa medietate
ipsorum viri et uxoris ipsis Urso et (Purpure) pertinebat
per datum ipsius Truppoaldi de tribus sortibus una
quarta pars, sicut eorum cartula continebat. et
sicut ipsis Truppoaldo et Urso et predictis mulieribus
congruum fuerat, per ipsam cartulam, secundum legem
venumdederant ipsi Sergio filio Frisi pro vice sua et
Constantini germani sui inclitas ipsas res qualiter super
declaratum erat sibi pertinere, ad faciendum exinde
illi et illorum heredes quod vellent, sicut ipsa cartula
| |