Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.466 » Pag 171 - 173

5.466
171
173

171
+ IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS ROGERIUS Divina
favente clementia comes calabriae. ac sicilie. Notum sit omnibus christi.
nostrisque fidelibus tam futuris. quam presentibus quoniam miseratio divina
sancte religionis viros. Brunonem videlicet ac lanuinum cum sociis suis ad
nos usque transmisit. sancto suo proposito aptum solitudinis locum querentes.
Quorum nos desiderio congaudentes. meritisque talium ac precibus apud deum
adiuvari confidentes. multis eos exhortati sumus precibus. ut in terra nostra
locum sibi habilem eligerent. in quo ad serviendum deo. qualia vellent habitacula
prepararent. Elegerunt itaque quendam solitudinis locum. situm inter
locum qui dicitur arena. et oppidum quod appellatur stilum. Hunc ergo
locum et omnia in circuitu adiacencia. in spacium unius leuge. deo
et beate mariae ac ipsis. eorumque successoribus in proprietatem sicut nostra
fuerunt. sub omni immunitate atque libertate donavimus cum omnibus
rebus. infra sitis. terris. silvis. aquis. pascuis. ac ceteris omnibus cultis. vel
incultis. mobilibus vel immobilibus. Rogavimus insuper venerabilem virum
militensem episcopum. Gofridum super hac donatione nostra confirmationis
kartam cum scribere. quam etiam sigillavimus. Sed cum postea gratia commendandi
nos ipsorum orationibus. supradictos visitassemus fratres. eorumque
societatem gratias deo suscepissemus. predicte spacium leuge is in circuitu
terminis distincte per nosmetipsos designavimus ac terminorum nomina
172
in memoriam futuris conscribere iussimus. De parte orientis castellum. qui
locus est in cacumine montis de stilo. Inde vadit per serram eiusdem montis
usque ad mala reposta scilicet ad superiorem collem montis. et inde per
magnam cavam que versa est ad occidentem usque ad pedem montis descendit.
in qua aqua decurrit. et inde transit duos ruseletos et vallonem
in directo usque ad iugum montis quod est apud occidentem sicut predicta
cava respicit. et inde per iugum eiusdem montis usque brontismenon. et
inde transit vallonem recte ad viam que venit de arena et vadit ad locum
qui vocatur sancta crux. et inde indirecto usque super cacumen montis embacaht.
et inde descendit per cavam sicut aqua decurrit per spatulam usque
ad flumen enchinar. et inde ascendit illud flumen asque ad aliud flumen
quod vocatur alba. et inde ascendit eundem flumen usque ad magnam cavam
quam greci vocant bathinache. et sic ascendit per eandem cavam usque
ad castellum unde incepimus. Hanc autem donationem nostram tam dominus
noster apostolicus urbanus quam squillacensis episcopus theodorus. in cuius
episcopatu ipse locus situs est. laudaverunt. privilegiis confirmaverunt. atque
terribili anathemate munierunt. Quapropter precipiendo rogamus rogandoque
precipimus ex parte dei omnipotentis. et beate mariae. quibus ipsum concessimus
locum. et nostra. ut nullus aliquando cuiuscumque dignitatis sit. vel
potestatis noster. aut extraneus. in toto predicto spacio quicquam magnum
vel parvum sibi vindicet. nec nos ipsi. Nullus aliqua umquam occasione.
vel causa fratribus ibidem deo servituris iniuriam aut molestiam irroget. vel
ullam inquietudinem faciat. et illi neque homines eorum aliquam angariam
aut servitium omnino faciant. Nulli nec nobis ipsis. aliquam ibi
culturam facere. ullum animal pascere. ligna incidere. venari. vel piscari.
aut quicquam omnino sine fratrum licentia liceat. sed in eorum potestate
sit. quecumque intra predictum continentur spacium. iuxta voluntatem suam
possidere. diponere. ordinare. et erogare. tanquam dei possessionem. et suam
immunem atque liberam. Quod siquis aliquando hanc nostram constitutionem
in aliquo violare presumpserit. fratribus ibidem digne degentibus
satisfaciat. quod si contempserit. principi terre qui fuerit. centum libras auri
persolvat. ut igitur constitutio hec inviolabiliter. et omnino firma permaneat.
concedente uxore nostra adelai comitissa. et filio nostro gofrido. in presentia
173
bonorum hominum donationem istam fecimus et sigillo proprio signavimus.
Insuper donavi mule cum filiis suis ad custodiendam silvam. Data
in pratis squillatii. ubi tunc collecto morabamur exercitu. Anno ab incarnatione
domini millesimo nonagesimo tertio. indictione prima. nonis maij;
+ ROGORIUS COMES.
+ Adelais comitissa.
+ Goffredus filius comitis rogerii.
+ Guillelmus de alta villa.
+ Guillelmus culchebret.
+ Rogerius culchebret.
+ Bastardus.
+ Iosbertus de luciaco.
+ ROGERIUS presbyter de stilo.
Torna all'inizio