. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . .regione porta domini ursi tata: propter ipsa
. . . . . . . . . .vocabulo beatissime agathe in qua tu de antea custos fuisti
una cum integra curte et cum integris domibus de ab intus ipsa curte
que allibellaticum detinet heredes quondam bernardi qui nominatur . . . . . .
et cum integris aliis vero: omnibus domibus que sunt ab intus ipsa curte
et cum integru ortu qui est in memorata ipsa curte . . . . . . . .
. . . . . . que simul est pertinentes de memorata ecclesia sancte agathe et
cum aliis vero homnibus domibus et abitationibus seu cellis et cum omnes
fundoras et terris et cum codicibus et ornamentis et cum omnibus rebus
et substantiis atque pensionibus ipsius ecclesie pertinentes omnibusque
eis pertinentibus de intus et foras in qua domino deo atiubante nos te
ibidem custodex ordinabimus a nunc et omnibus diebus vite tue: iterum
dedimus at detinendum et refrugiandu tibi vite tue pro alimoniis tuis: idest
integras omnes terras que est de ipso nostro monasterio: positas in vero loco
qui nominatur curilianu: et integru fundu de terra que est de ipso nostro
monasterio: positum vero in loco qui nominatur carpinianum: et integra
petia de terra que est per mensura modius at passum ferrum sancte
neapolitane ecclesie que fuit de quondam domino Iohannes qui nominatur
231
inferno posita vero in loco qui nominatur panecoculum: et integras omnes
terras et fundoras que est de ipso nostro monasterio: positas vero in
monte pausilipensse simul una cum arboribus et fructoras suas et cum
introitibus suis et omnibus sibi pertinentibus: in ea videlicet ratione quatenus
ipsa integra ecclesia et cum ipsum omnibus memoratis qualiter superius
legitur in tua cunctis diebus vite tue sint potestate illut tenendi
et dominandi seu frugiandi et de ipsas frugias faciendi que volueris. et
si aliquod in memorata ecclesia offertu vel datu fuit sibe a biribus vel
a mulieribus sit fuerit mobilis in tua sint potestate faciendi que volueris
si autem immobilis fuerit vel codices aut talis causa pro ornamentu de
memorata ecclesia post tuum tranxitum ibidem remanere debeas: ita et tu
in eadem ecclesia sancte agathe cunctis diebus vite tue omne officiu sacerdotale
ibidem facere et exibere debeatis seu facere faciatis omnes besperos
et matutinos funierarum sollemnia et oris laudibus luminariorum vero
concinnationes ut aput deum omnipotentis michi et tibi exinde mercis
atcescat hopinio coram deo et omnibus laus: et si aliquod in memorata
ecclesia sancte agathe vel in eius domibus et cellis aliquod atconciandum
vel atrecorticandum abuit: tu cunctis diebus vite tue: illut conciare et recurticare
debeatis at omni tuo espendiu qualiter meruerit et sicut iustum
fuerit de hereditatibus vero ipsius ecclesie pertinentes et de ipsis nominatibus:
terris que superius tibi dedimus at refrugiandum qualiter superius legitur:
tu cuntis diebus vite tue ille bene laborare et arbustare debeatis qualiter
meruerit et non abes licentiam tu vite tue. exinde at laborandu dare per
eo per nullum modum: et si oc illut facere presumserit per quobis modum
bacuum maneat et sit et possessio ipso gratis rebertant in proprietatem
de ipsa ecclesia et de ipso nostro monasterio: tantumodo tu
vite tue nobis nostrisque posteris et in ipso nostro monasterio per omni
annuo dare et dirigere debeatis per sanctum pascha oblatas parium unum
et per natibitas domini similiter parium unum et per festibitatem sancte
agathe idest auri tari duos pro oleu simul asque omni amaricatione
et nullatenus presumimus nos vel posteris nostris nec ipso nostro monasterio
aut alia quabis personas in nostris bicibus tibi vite tue illut tollere
vel contrare non debeamus per nullum modum: adimplentes tu nobis
232
et in ipso monasterio et in iamdicta ecclesia omnibus memoratis: et
nos et posteris nostris et memorato nostro monasterio tibi vite tuo illas
defendere debeamus da omnes omines omnique personas: post autem
tuum transitum tunc ipsa integra ecclesia et cum ipsis nominatibus terris ut
super legitur in nostra nostrisque posteris et in ipso nostro monasterio
et beniant potestatem cuique ille largire voluerimus sicuti continet alia
cartula similiter etiam tu nobis exinde odie feceris quia ita nobis stetit:
si autem aliter fecerimus de si omnibus memoratis per quobis modum
aut summissas personas tunc componimus nos et posteris nostris et memorato
nostro monasterio tibi vite tue auri solidos quadraginta bithianteos:
et ec cartula ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis per
memorata indictione
+ ego bonifacius humilis abbas subscripsi
+ ego gervasius prior subscripsi
+ ego benedictus presbiter et monachus subscripsi +
+ ego iohannes monachus subscripsi
+ ego gregorius monachus subscripsi
+ ego cesarius tabularius testis subscripsi
+ ego petrus filius domini gregorii testi subscripsi
+ ego iohannes filius domini iohannis testi subscripsi
+ ego petrus Curialis Complevi et absolvi per memorata indictione.
|