Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.403 » Pag 260 - 262

2.403
260
262

260
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni glorioso principe, mense
december secunda indictione. memoratorium factum a me cennamus presbiter et abbas ecclesie
sancti maximi de intus ec salernitanam cibitatem pertinentem de eredes domni guaiferi principis,
et una mecum adexet waiferius castaldo adbocatorem nostrum unus de dominii ipsius
ecclesie, eo quod ante subscripti testes per bona comvenientia tradidimus domnandi de muntoru
filio quondam rocci ad plantandum arbustum et abellanietum terra pertinentem ipsius
ecclesie cum arboribus et aliquante abelle et castanietum uno tenientem in locum muntorum
finibus rotense, ubi cirione dicitur: abet finis . . . , ipso
abellanietum et arbustum facere debet: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, sunt inde passi
quinquaginta duo, et rebolbente passi octo, iterum rebolbente in pars meridie passi sidecim: a
partibus meridie fine ipsius ecclesie, sunt exinde passi septuaginta duo: da partibus orientis
similiter fine ipsius ecclesie, indeque passi septuaginta duo: alia vero parte fine ipsius ecclesie,
sunt exinde passi sexaginta quadtuor, totum fuit mensuratum ad iusto passum homini.
per iste finis et mensurie illut ei tradidimus cum medietate ipso castanietum quod abet partibus
nostre ecclesie ibique in pars meridie coniuntum ista terra, et ipso bacuum qui est in
partibus orientis, similiter ibique coniuntum, tali ordine, ut amodo et usque octo anni completi
ille autem et homines, quod ad laborandum et pastenandum ibi miserint, et eorum eredes
pastenare ipsa terra per suprascripte finis et mensurie, et de ipsa terra ibique coniuntum
quantum potuerint, qui est ab orientem arbustum, tertiam partem, et due sortis facere eos
abellanietum, et omnis frudium et laborem, quem inde tollere potuerint, totum illut sibi abeant,
faciendum inde quod eorum placuerint. tantum amodo et dum ipsa res tenuerint, per omnis annum,
de quod ibi seminatum fuerint, deant exinde terraticum in pars nostre ecclesie secundum
consuetudo de ipso locum, et ipso castanietum medium quod supra diximus, per tempore eos illis
colligere et seckare, et tertiam partem inde ad pars ipsius ecclesie dare, due sortis inde sibi
abere. tamen si case fecerint in ipso pastino, dum ibi abitaberint, teneant ipso castanietum in
suprascripto ordine; et si ibi non abitaberint, ipso castanietum trasactibe rebertas ad ipsa ecclesia:
similiter et si infra ipso constitutum venerint omines qui de ipso bacuum ad pastenandum
compreenserint, de quantum non abueritis exinde pastenatum et operatum adque surtum, sicut
261
et ipsa pecia de terra infra suprascripte finis et mensurie, rebertar ad nostras potestatem cum
medietate de ipso castanietum de quantum vos tenueritis, et vos abeatis ipsa quartam de totum
ipso castanietum erga fine de ipsa pecia de terra, dum ibi abitaberitis. ad completi autem ipsi
octo anni ipse domnandus et omines quod ibi ad laborandum miserint, et illarum heredes abeant
in ipsa terra per suprascripte finis et mensurie, et de quantum pastenaberint de ipsa terra bacua
a foras ipsa mensuria, tertiam partem de arbustum de bono bitinio, et si pomis et due sortis
abellanietum factum et operatum de super et de subter et cultatum, sicut locus ipse et de tantos
annos meruerint, et clusum; et iam in antea omni tempore illis suique eredibus eos actis temporibus
dum boluerint, eos sue potestatis tenere et dominare et sue utilitatis ibi facerent, et eos
laborarent de super et de subter, et cultare, et cludere, et bigilare, et salbum facere rationabiliter,
et sic eos laborare, ut proficiant et non dispereant et loci illius est consuetudo; et annualiter
faciant nos vel partibus ipsius ecclesie scire, ut dirigamus ibi missus noster, et illis totum ipso
arbustum per tempore rationabiliter bindemiare, et ipso binum ibique ad palmentum cum missus
noster dibidere: illis tollere inde due sortis et nos tertiam partem; ipsa tertiam partem de
ipso binum nos demus eorum illuc organea da binum, et illis eos conciare bona et reponere illuc
in casa sua, et reponere annualiter ipsa sortione de ipso binum ipsius ecclesie et faciant illum
salbum, dum eos inde tulerint asque degeneratione et igne et mures: ipso abellanietum suis
temporibus colligere et seckare et tertiam partem inde ad pars ipsius ecclesie dare, due sortis
inde tollere illis: missus ipsius ecclesie, dum pro ipsa bindemia ibidem steterint, illis eum notrire
secundum suam possibilitate et eius fuerint mensura. tantum da completi ipsi octo anni in antea,
quale tempore ipsa res tenere noluerint, aut si de principatus salernitano exierint, inclita ipsa
res perbeniant in ipsa ecclesia, si illud laborare noluerint in suprascripta ratione: scepto si infra
tribus anni ic rebersi fuerint ad abitantum illi vel eorum eredes, ipso arbustum cum ipso abellanietum
perbeniant ad eorum potestatem ad tenendum in suprascripta ratione. Unde pro taliter
per bona convenientia wadia ipse domnandus mihi et ipsius waiferi dedit et mediatorem nobis
posuit gari de eodem loco muntoru filius idem gari; et per eadem wadia obligavit se et omines
qui ibi miserint, et illorum eredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierint remobere
aut contrare et talia mihi et partibus ipsius ecclesie et ac succexores meos non adimpleberint,
tunc per bona comvenientia per ipsa wadia componere obligavit se suoque erede et omines
quod illi ibi miserint, et suos eredes mihi meique succexoribus et in partibus ipsius ecclesie
centum auri solidos costantinos; et unc brebem scripsi ego mirandus notarius qui interfui.
+ ego petrus
+ ego maraldus.
A tergo huius membranae leguntur sequentia verba, quae scripturae X saeculi characteres
262
exhibent: pannu de brache X. corcebaldu I. mantellu I. scarpe pario I. et pario de calze II. zappa I.
lena betere I. plumaczu betere faciola II. plaione I. brache pario I.
Torna all'inizio